DIGNITAS CONNUBII
Back to Codes of Canon Law
Right click here and select "save target as" to save this document as a text file.
Pontificium Consilium De Legum Textibus
Instructio
Servanda a Tribunalibus Dioecesanis et Interdioecesanis in Pertractandis Causis Nullitatis Matrimonii
Dignitas connubii, quod inter baptizatos "est imago et participatio foederis dilectionis Christi et Ecclesiae"[1] postulat, ut Ecclesia matrimonium et familiam in coniugio fundatam, maxima sollicitudine pastorali promoveat atque omnibus quibus potest mediis protegat ac defendat.
Concilium Vaticanum II non solum doctrinam de dignitate matrimonii et familiae [2] novis conceptibus ac renovatis terminis proposuit atque evolvit eorum prospectum christianum et recte humanum altius pervestigans, verum etiam et viam qualificatam ad ulteriores prospectus doctrinales stravit et fundamenta iecit renovata super quae revisio Codicis Iuris Canonici strueretur.
Hi vero novi prospectus, qui "personalistici" dici solent, plurimum quidem contulerunt ad magis magisque evolvendos in doctrina communiter accepta et saepius a Magisterio diverso modo proposita valores quosdam qui suapte natura plurimum conferunt ut institutum matrimonii et familiae illos altissimos fines assequatur, qui ei a Deo Creatore provido consilio sunt inditi atque a Christo Redemptore amore sponsali sunt donati.[3]
Patet tamen matrimonium et familiam non esse quid privatum, quod unusquisque ad proprium arbitrium confingere possit. Concilium ipsum quod adeo effert quidquid ad dignitatem personae humanae spectat, sibi conscium ad hanc dignitatem pertinere hominis sociabilitatem, non praetermittit in lucem ponere matrimonium esse natura sua institutum a Creatore conditum suisque legibus instructum,[4] eiusque proprietates essentiales esse unitatem et indissolubilitatem, "quae in matrimonio christiano ratione sacramenti peculiarem obtinent firmitatem" (can. 1056).
Ex his sequitur dimensionem iuridicam matrimonii non esse nec posse concipi "ut quid iuxtapositum ac veluti corpus extraneum dimensioni interpersonali matrimonii, cum reapse sit dimensio ipsi vere intrinseca", [5] quod quidem affirmatur explicite in doctrina Ecclesiae inde a S. Paulo, ut animadvertit S. Augustinus: "Cui fidei [foederis coniugii] tantum iuris tribuit Apostolus ut eam potestatem appellaret, dicens 'mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier' (1 Cor 7, 4)". [6] Ideo, uti affirmat Ioannes Paulus II, "in prospectu germani personalismi, doctrina Ecclesiae implicat affirmationem iuxta quam possibile est homini constituere matrimonium quale vinculum indissolubile inter personas coniugum, essentialiter ordinatum ad bonum ipsorum coniugum et filiorum".[7]
Progressui doctrinali in cognitione instituti matrimonii et familiae accedit hoc nostro tempore progressus in scientiis humanis, praesertim psychologicis et psychiatricis, quae cum profundiorem cognitionem hominis praebeant, multum iuvare possunt ad pleniorem cognitionem eorum quae in homine requiruntur ut capax sit ad foedus coniugale ineundum. Romani Pontifices, inde a Pio XII,[8] dum attentionem excitant circa pericula quibus obviam itur si in hac provincia pro datis scientifice acquisitis sumantur merae hypotheses non scientifice comprobatae, semper confirmarunt ac hortati sunt iuris matrimonialis canonici cultores atque iudices ecclesiasticos ne dubitarent transferre in utilitatem propriae scientiae conclusiones certas, in sana philosophia et in anthropologia christiana fundatas, quas illae scientiae decursu temporis praebuissent.[9]
Novus Codex die 25 ianuarii 1983 promulgatus conatus est non solum transferre "in sermonem 'canonisticum'"[10] renovatam visionem instituti matrimonii et familiae quam exhibet Concilium, verum etiam colligere progressus legislativos, doctrinales et iurisprudentiales qui interea tum in iure substantivo tum in iure processuali peracti sunt, quos inter huc peculiariter spectant Litterae Apostolicae Pauli VI, Motu proprio datae Causas matrimoniales, die 28 martii 1971, quibus "dum plenior exspectatur processus matrimonialis reformatio", aliquae eduntur normae, quibus expeditior reddatur ipse processus,[11] quae quidem normae, ut plurimum, receptae sunt in Codice promulgato.
Novus autem Codex secutus est eandem methodum ac Codex anni 1917, quod spectat processum matrimonialem ad nullitatem declarandam. In parte speciali De processibus matrimonialibus, in uno capite colligit normas peculiares huic processui proprias (cann. 1671-1691), dum cetera praescripta, quae integrum processum regunt, inveniuntur in parte generali De iudiciis in genere (cann. 1400-1500) atque De iudicio contentioso (cann. 1501-1655), quo fit ut iter processuale, quod iudices et tribunalium administri in causis ad matrimonii nullitatem declarandam sequi tenentur uno eodemque tractu continuo non inveniatur. Difficultates quae in huiusmodi causis pertractandis inde subsequuntur per se patent necnon iudices illas continuo experiri fatentur, eo vel magis quod canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario tantum applicandi sunt "nisi rei natura obstet" et insuper "servatis specialibus normis circa causas de statu personarum et causas ad bonum publicum spectantes" (can. 1691).
Quoad Codicem anni 1917, ut huiusmodi difficultatibus occurreretur, Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum instructionem Provida Mater, die 15 augusti 1936, edidit,[12] ea scilicet mente "quo citius et securius instruendis dirimendisque iisdem causis prospiciatur". Quod attinet vero ad methodum et criteria adhibita, instructio materiam composuit colligendo canones, iurisprudentiam necnon praxim Romanae Curiae.
Post Codicem anno 1983 promulgatum, necessitas videbatur urgere apparandi instructionem, quae, vestigia Provida Mater sequens, iudicibus aliisque tribunalium administris subsidio esset in renovato iure matrimoniali recte interpretando et applicando, eo vel magis quod numerus causarum nullitatis matrimonii ultimis decenniis sit auctus dum, contra, iudices ac tribunalium administri pauciores ac prorsus impares qui laborem expedire possint saepius inveniantur. Attamen simul visum est oportere ut aliquis temporis lapsus intercederet, antequam instructio illa pararetur, uti factum est post Codicem anni 1917 promulgatum, ita ut in instructione exaranda ratio haberi posset tum de novi iuris matrimonialis applicatione experientia comprobata, tum de declarationibus authenticis a Pontificio Consilio de Legum Textibus forte datis, tum denique de progressu doctrinali deque evolutione iurisprudentiae, praesertim Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae et Tribunalis Rotae Romanae.
Iam vero, elapso opportuno temporis intervallo, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, die 24 februarii 1996, pro Sua prudentia iudicavit oportere ut Commissio interdicasterialis constitueretur quae instructionem, iisdem criteriis eademque methodo in instructione Provida Mater adhibitis, elaboraret, qua iudices et tribunalium administri veluti manuducantur ad huiusmodi magni momenti expedienda negotia, scilicet ad expediendas causas quae matrimonii nullitatem declarandam spectant, vitatis difficultatibus quae in iudicio evolvendo provenire possunt vel ex modo quo normae huius processus in Codice sunt digestae.
Primum et secundum schema huius instructionis redacta sunt cooperantibus iis Dicasteris quorum interest, nempe Congregatione pro Doctrina Fidei, Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Supremo Tribunali Signaturae Apostolicae, Tribunali Rotae Romanae et Pontificio Consilio de Legum Textibus; auditae etiam sunt Conferentiae Episcoporum.
Postquam laborem examinaverat a Commissione peractum, Litteris datis die 4 februarii 2003, Romanus Pontifex statuit ut, prae oculis quoque habitis praecitatis duobus schematibus, hoc Pontificium Consilium textum definitivum instructionis circa normas in re vigentes tandem appararet, et in lucem ederet. Quod ad effectum deductum est ope novae Commissionis interdicasterialis et consultis Congregationibus et Tribunalibus Apostolicis quorum interest.
Instructio quidem ea mente elaborata est atque publici iuris facta ut auxilio sit iudicibus ceterisque tribunalium Ecclesiae administris, quibus ministerium sacrum cognoscendi causas nullitatis matrimonii commissum est. Ideo leges processuales Codicis Iuris Canonici ad declarandam matrimonii nullitatem manent in toto suo vigore, ad quas semper referendum erit in instructione interpretanda. Attenta autem natura propria huiusmodi processus, peculiari urgentia vitandi sunt tum formalismus iuridicus, utpote prorsus alienus spiritui legum Ecclesiae, tum modus agendi qui nimis indulget subiectivismo sive in iure substantivo sive in normis processualibus interpretandis et applicandis.[13] Ad obtinendam praeterea in tota Ecclesia illam unitatem fundamentalem iurisprudentiae, quam exigunt causae matrimoniales, necesse est ut omnia tribunalia inferioris gradus ad Tribunalia Apostolica prospiciant, scilicet ad Tribunal Rotae Romanae, cuius est "unitati iurisprudentiae" consulere "et, per proprias sententias, tribunalibus inferioribus auxilio" esse (Pastor bonus, art. 126), atque ad Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae, ad quod spectat "praeter munus, quod exercet, Supremi Tribunalis", consulere "ut iustitia in Ecclesia recte administretur" (Pastor bonus, art. 121).
Fatendum est etiam hodie valere et quidem maiore urgentia quam tempore quo edita est instructio Provida Mater, animadversionem quam subiungit ipsa instructio: "Attamen animadvertatur oportet eiusmodi regulas insufficientes ad propositum finem evasuras esse, nisi dioecesani iudices sacros canones apprime calleant et forensi experientia bene sint instructi".[14]
Quapropter, Episcoporum est, graviter onerata eorumdem conscientia, curare ut idonei ministri iustitiae pro suis tribunalibus apte et tempestive in iure canonico efformentur atque in foro iudiciali ad causas matrimoniales rite instruendas ac recte decidendas opportuna exercitatione praeparentur.
Proinde in pertractandis causis de matrimonii nullitate penes tribunalia dioecesana et interdioecesana haec quae sequuntur servanda sunt:
Art. 1 §1. Haec Instructio tantummodo tribunalia Ecclesiae latinae respicit (cf. can. 1).
§2. Tribunalia omnia reguntur iure processuali Codicis Iuris Canonici et hac Instructione, salvis legibus propriis tribunalium Apostolicae Sedis (cf. can. 1402; Pastor bonus, artt. 125; 130).
§3. Dispensatio a legibus processualibus Apostolicae Sedi reservatur (cf. can. 87; Pastor bonus, art. 124, n. 2).
Art. 2 §1. Matrimonium catholicorum, etsi una tantum pars sit catholica, regitur iure non solum divino sed etiam canonico, salvo art. 3, § 3 (cf. can. 1059).
§2. Matrimonium inter partem catholicam et partem baptizatam non catholicam, regitur etiam:
1º iure proprio Ecclesiae vel Communitatis ecclesialis, ad quam pars acatholica pertinet, si haec communitas ius matrimoniale proprium habet;
2º iure, quo utitur Communitas ecclesialis ad quam pars acatholica pertinet, si haec Communitas iure matrimoniali proprio caret.
Art. 3 §1. Causae matrimoniales baptizatorum iure proprio ad iudicem ecclesiasticum spectant (can. 1671).
§2. Iudex autem ecclesiasticus illas tantum causas nullitatis matrimonii acatholicorum, sive baptizatorum sive non baptizatorum, cognoscit, in quibus status liber unius saltem partis coram Ecclesia catholica comprobetur oportet, salvo art. 114.
§3. Causae de effectibus matrimonii mere civilibus pertinent ad civilem magistratum, nisi ius particulare statuat easdem causas, si incidenter et accessorie agantur, posse a iudice ecclesiastico cognosci ac definiri (can. 1672).
Art. 4 §1. Quoties iudex ecclesiasticus cognoscere debeat de nullitate matrimonii acatholicorum baptizatorum:
1º quod attinet ad ius, quo partes tempore celebrationis matrimonii tenebantur, servetur art. 2, § 2;
2º quod attinet ad formam celebrationis matrimonii, Ecclesia agnoscit quamlibet formam iure praescriptam vel admissam in Ecclesia vel Communitate ecclesiali ad quam partes tempore celebrationis matrimonii pertinebant, dummodo, si una saltem pars est christifidelis alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae, matrimonium ritu sacro celebratum sit.
§2. Quoties iudex ecclesiasticus videre debeat de nullitate matrimonii initi a duobus non baptizatis:
1º causa nullitatis cognoscitur iure processuali canonico;
2º nullitas autem matrimonii definitur, salvo iure divino, iure quo partes tempore celebrationis matrimonii tenebantur.
Art. 5 §1. Causae nullitatis matrimonii tantum per sententiam tribunalis competentis definiri possunt.
§2. Signatura autem Apostolica facultate gaudet definiendi per decretum casus nullitatis matrimonii, in quibus nullitas evidens appareat; quod si accuratiorem disquisitionem aut investigationem exigant, Signatura ad tribunal competens, vel, si casus ferat, ad aliud tribunal, remittet, quod causam nullitatis ad tramitem iuris instituet.
§3. Ad comprobandum vero statum liberum eorum qui matrimonium coram civili officiali aut ministro acatholico attentarunt, cum iuxta can. 1117 adstricti erant ad formam canonicam servandam, sufficit investigatio praematrimonialis ad normam cann. 1066-1071.[15]
Art. 6. Causae ad matrimonii nullitatem declarandam nequeunt processu orali tractari (cf. can. 1690).
Art. 7 §1. Haec Instructio agit tantummodo de processu ad nullitatem matrimonii declarandam, non vero de processibus ad dissolutionem vinculi matrimonialis obtinendam (cf. cann. 1400, § 1, n. 1; 1697-1706).
§2. Ideo clare prae oculis habenda est distinctio ad terminologiam quoque quod attinet inter declarationem nullitatis et solutionem matrimonii.
Titulus I. DE FORO COMPETENTI
Art. 8 §1. Ipsius Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi causas nullitatis matrimonii eorum qui supremum tenent civitatis magistratum et alias causas nullitatis matrimonii quas Ipse ad suum advocaverit iudicium (cf. can. 1405, § 1, nn. 1, 4).
§2. In causis de quibus in § 1, aliorum iudicum incompetentia est absoluta (cf. can. 1406, § 2).
Art. 9 §1. Incompetentia iudicis est etiam absoluta:
1º si causa legitime pendet apud aliud tribunal (cf. can. 1512, n. 2);
2º si non servetur competentia ratione gradus vel ratione materiae (cf. can. 1440).
§2. Ideo incompetentia iudicis est absoluta ratione gradus si eadem causa, postquam lata fuerit sententia definitiva, iterum in eadem instantia pertractetur, nisi forte sententia nulla declarata fuerit; ratione autem materiae, si causa nullitatis matrimonii cognoscatur a tribunali, quod tantummodo causas alius generis definire valet.
§3. In casu de quo in § 1, n. 2, Signatura Apostolica iusta de causa examen causae tribunali secus absolute incompetenti committere potest (cf. Pastor bonus, art. 124, n. 2).
Art. 10 §1. In causis de matrimonii nullitate, quae non sint Sedi Apostolicae reservatae vel ad eandem advocatae, in primo iurisdictionis gradu sunt competentia:
1º tribunal loci in quo matrimonium celebratum est;
2º tribunal loci in quo pars conventa domicilium vel quasi-domicilium habet;
3º tribunal loci in quo pars actrix domicilium habet, dummodo utraque pars in territorio eiusdem Episcoporum conferentiae degat et accedat consensus Vicarii iudicialis domicilii partis conventae, qui prius ipsam interroget, num quid excipiendum habeat;
4º tribunal loci in quo de facto colligendae sunt pleraeque probationes, dummodo accedat consensus Vicarii iudicialis domicilii partis conventae, qui prius ipsam interroget, num quid excipiendum habeat (cf. can. 1673).
§2. Incompetentia iudicis cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa, salvis utcumque praescriptis de incompetentia absoluta (cf. can. 1407, § 2).
§3. Si incompetentia relativa ante dubium concordatum non excipitur, iudex ipso iure fit competens, salvo tamen can. 1457, § 1.
§4. In casu incompetentiae relativae Signatura Apostolica potest iusta de causa prorogationem competentiae concedere (cf. Pastor bonus, art. 124, n. 3).
Art. 11 §1. Ad comprobandum canonicum partium domicilium et praesertim quasi-domicilium, de quibus in cann. 102- 107, in dubio satis non est simplex declaratio ipsarum partium, sed requiruntur apta documenta sive ecclesiastica sive civilia vel, iis deficientibus, aliae probationes.
§2. Si vero asseritur quasi-domicilium acquisitum esse commoratione in territorio alicuius paroeciae vel dioecesis, coniuncta cum animo ibi manendi saltem per tres menses, peculiari cura videndum est num praescripta can. 102, § 2, reapse impleta sint.
§3. Coniux quacumque de causa perpetuo aut ad tempus indefinitum separatus non sequitur domicilium alterius coniugis (cf. can. 104).
Art. 12. Causa pendente, mutatio domicilii vel quasi-domicilii coniugum competentiam tribunalis minime tollit aut suspendit (cf. can. 1512, nn. 2, 5).
Art. 13 §1. Condicionibus, de quibus in art. 10, § 1, nn. 3-4, nondum impletis, tribunal legitime procedere nequit.
§2. Hisce in casibus scripto constare debet de consensu Vicarii iudicialis domicilii partis conventae, qui consensus praesumi nequit.
§3. Praevia auditio partis conventae ab eius Vicario iudiciali in scriptis vel oretenus fieri potest; quod si oretenus peragatur, documentum id attestans idem Vicarius redigat.
§4. Vicarius iudicialis domicilii partis conventae antequam consensum praestet, sedulo perpendere debet omnes causae circumstantias, praesertim partis conventae difficultates sese defendendi apud tribunal loci in quo pars actrix domicilium habet vel in quo pleraequae probationes colligendae sunt.
§5. Vicarius iudicialis domicilii partis conventae in casu non est Vicarius iudicialis tribunalis interdioecesani sed Vicarius iudicialis dioecesanus; si autem in casu particulari hic desit, Episcopus dioecesanus.[16]
§6. Si autem condiciones de quibus in §§ praecedentibus servari non possunt quia, diligenti inquisitione peracta, ignoratur ubi degat pars conventa, id in actis constare debet.
Art. 14. In perpendendo utrum aliquod tribunal reapse illud sit loci in quo pleraeque probationes colligendae sint, considerandae sunt probationes tum quae ab utraque parte afferri praevidentur tum eae quae ex officio sint colligendae.
Art. 15. Cum matrimonium ob diversa nullitatis capita impugnatur, de iis ratione conexionis ab uno eodemque tribunali et in eodem processu videndum est (cf. cann. 1407, § 1; 1414).
Art. 16 §1. Tribunal Ecclesiae latinae, salvis artt. 8-15, causam nullitatis matrimonii catholicorum alterius Ecclesiae sui iuris cognoscere potest:
1º ipso iure in territorio ubi, praeter Ordinarium loci Ecclesiae latinae, non habetur alius Hierarcha loci cuiusvis alterius Ecclesiae sui iuris, vel ubi cura pastoralis christifidelium Ecclesiae sui iuris, de qua agitur, Ordinario loci Ecclesiae latinae commissa est ex designatione ab Apostolica Sede vel saltem de eius assensu (cf. can. 916, § 5, CCEO);
2º ceteris in casibus ex prorogatione competentiae a Signatura Apostolica sive stabiliter sive ad casum concessa.
§2. Tribunal Ecclesiae latinae in casu procedat oportet iuxta legem processualem propriam, sed nullitas matrimonii definienda est secundum leges Ecclesiae sui iuris ad quam partes pertinent.
Art. 17. Quoad competentiam tribunalium in secundo vel ulteriore iurisdictionis gradu serventur artt. 25, 27 (cf. cann. 1438-1439; 1444, § 1; 1632, § 2; 1683).
Art. 18. Ratione praeventionis, si duo vel plura tribunalia aeque competentia sunt, ei ius est causam cognoscendi, quod prius partem conventam legitime citaverit (can. 1415).
Art. 19 §1. Si quis, finita instantia per peremptionem vel per renuntiationem, causam denuo introducere vel prosequi velit, adire potest quodlibet tribunal iure competens tempore resumptionis.[17]
§2. At si peremptio aut renuntiatio aut desertio apud Rotam Romanam obtinuerit, apud unam Rotam reassumi potest causa sive eidem Tribunali Apostolico commissa sive ad idipsum per appellationem deducta.[18]
Art. 20. Conflictus competentiae inter tribunalia eidem tribunali appellationis subiecta, ab hoc tribunali solvuntur; a Signatura Apostolica, si eidem tribunali appellationis non subsunt (can. 1416).
Art. 21. Si exceptio proponatur contra tribunalis competentiam, serventur artt. 78-79.
Titulus II. DE TRIBUNALIBUS
Caput I. DE POTESTATE IUDICIALI IN GENERE ET DE TRIBUNALIBUS
Art. 22 §1. In unaquaque dioecesi iudex primae instantiae pro causis nullitatis matrimonii iure expresse non exceptis est Episcopus dioecesanus, qui iudicialem potestatem exercere potest per se ipse vel per alios, ad normam iuris (cf. can. 1419, § 1).
§2. Expedit tamen, nisi speciales causae id exigant, ne ipse id per se faciat.
§3. Ideo omnes Episcopi pro sua dioecesi constituere debent tribunal dioecesanum.
Art. 23 §1. Plures autem dioecesani Episcopi, probante Sede Apostolica, possunt concordes in locum tribunalium dioecesanorum de quibus in cann. 1419-1421, unicum constituere pro suis dioecesibus tribunal primae instantiae ad normam can. 1423.
§2. Quo in casu in propria dioecesi Episcopus potest sectionem instructoriam instituere cum uno vel pluribus auditoribus et notario, ad probationes colligendas et actus notificandos.
Art. 24 §1. Quod si tribunal dioecesanum vel interdioecesanum constitui omnino nequeat, Episcopus dioecesanus a Signatura Apostolica prorogationem competentiae pro tribunali vicino, de consensu huius tribunalis Episcopi Moderatoris, petat.
§2. Episcopus Moderator intellegitur Episcopus dioecesanus quoad tribunal dioecesanum; Episcopus vero designatus, de quo in art. 26, quoad tribunal interdioecesanum.
Art. 25. Quod attinet ad tribunalia secundae instantiae, salvo art. 27 et salvis indultis a Sede Apostolica concessis:
1º a tribunali Episcopi suffraganei appellatur ad tribunal Metropolitae, salvis praescriptis nn. 3-4 (cf. can. 1438, n. 1);
2º in causis in prima instantia pertractatis coram Metropolita fit appellatio ad tribunal quod ipse, probante Sede Apostolica, stabiliter designaverit (can. 1438, n. 2);
3º si unicum tribunal primae instantiae pro pluribus dioecesibus, ad normam art. 23, constitutum sit, Episcoporum conferentia debet tribunal secundae instantiae, probante Sede Apostolica, constituere, nisi dioeceses sint omnes eiusdem archidioecesis suffraganeae (cf. can. 1439, § 1);
4º Episcoporum conferentia potest, probante Sede Apostolica, unum vel plura tribunalia secundae instantiae constituere, etiam praeter casus de quibus in n. 3 (cf. can. 1439, § 2).
Art. 26. Episcoporum coetus quoad tribunal de quo in art. 23, et Episcoporum conferentia quoad tribunalia de quibus in art. 25, nn. 3-4, vel Episcopus ab eisdem designatus, omnes habent potestates, quae Episcopo dioecesano competunt circa suum tribunal (cf. cann. 1423, § 1; 1439, § 3).
Art. 27 §1. Rota Romana est tribunal appellationis secundae instantiae concurrens cum tribunalibus de quibus in art. 25; ideo omnes causae a quolibet tribunali in prima instantia iudicatae possunt ad Rotam Romanam per legitimam appellationem deferri (cf. can. 1444, § 1, n. 1; Pastor bonus, art. 128, n. 1).
§2. Salvis legibus particularibus a Sede Apostolica latis vel indultis ab eadem concessis, Rota Romana est unicum appellationis tribunal tertiae et ulterioris instantiae (cf. can. 1444, § 1, n. 2; Pastor bonus, art. 128, n. 2).
Art. 28. Praeter legitimam appellationem ad Rotam Romanam ad normam art. 27, provocatio ad Sedem Apostolicam interposita non suspendit exercitium iurisdictionis in iudice qui causam iam cognoscere coepit; quique idcirco poterit iudicium prosequi usque ad definitivam sententiam, nisi Sedes Apostolica iudici significaverit se causam advocasse (cf. can. 1417, § 2).
Art. 29 §1. Quodlibet tribunal ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal ad causam instruendam vel ad actus intimandos (can. 1418).
§2. Si casus ferat, litterae rogatoriae mitti possunt ad Episcopum dioecesanum ut ipse provideat.
Art. 30 §1. Reprobata contraria consuetudine, causae nullitatis matrimonii tribunali collegiali trium iudicum reservantur, salvis artt. 295, 299 (cf. can. 1425, § 1).
§2. Episcopus Moderator causas difficiliores vel maioris momenti committere potest iudicio quinque iudicum (cf. can. 1425, § 2).
§3. In primo iudicii gradu, si forte collegium constitui nequeat, Episcoporum conferentia, quamdiu huiusmodi impossibilitas perduret, permittere potest ut Episcopus Moderator causas unico iudici clerico committat, qui, ubi fieri possit, assessorem et auditorem sibi asciscat; eidem iudici unico, nisi aliud constet, ea competunt quae collegio, praesidi vel ponenti tribuuntur (cf. can. 1425, §4).
§ 4. Tribunal secundae instantiae eodem modo quo tribunal primae instantiae constituatur; idem vero tribunal ad validitatem semper collegiale esse debet (cf. cann. 1441; 1622, n. 1).
Art. 31. Cum tribunal collegialiter procedere debet, per maiorem suffragiorum partem decisiones ferre tenetur (cf. can. 1426, § 1).
Art. 32 §1. Potestas iudicialis, qua gaudent iudices aut collegia iudicialia, exercenda est modo iure praescripto, et delegari nequit, nisi ad actus cuivis decreto aut sententiae praeparatorios perficiendos (can. 135, § 3).
§2. Potestas iudicialis in proprio territorio exercenda est, salvo art. 85.
Caput II. DE MINISTRIS TRIBUNALIS
1. De ministris iustitiae in genere
Art. 33. Attenta gravitate et difficultate causarum nullitatis matrimonii, Episcoporum est curare:
1º ut idonei ministri iustitiae pro suis tribunalibus efformentur;
2º ut ad hoc ministerium selecti sedulo et ad normam iuris suo quisque munere fungantur.
Art. 34 §1. Ministri tribunalis dioecesani ab Episcopo dioecesano, ministri autem tribunalis interdioecesani, nisi aliud expresse statutum fuerit, a coetu vel, prout casus ferat, a conferentia Episcoporum nominantur.
§2. In casu vero urgenti ad tribunal interdioecesanum quod attinet, Episcopus Moderator eos nominare potest, donec coetus vel conferentia providerit.
Art. 35 §1. Omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum de munere rite et fideliter implendo praestare debent (can. 1454).
§2. Ad suum munus recte exercendum, iudices, defensores vinculi et promotores iustitiae solliciti sint ut in dies profundiorem scientiam iuris matrimonialis et processualis acquirant.
§3. Peculiari ratione iurisprudentiae Rotae Romanae studeant oportet, cum eius sit unitati iurisprudentiae consulere et, per proprias sententias, tribunalibus inferioribus auxilio esse (cf. Pastor bonus, art. 126).
Art. 36 §1. Vicarius iudicialis, Vicarii iudiciales adiuncti, ceteri iudices, defensores vinculi et promotores iustitiae idem vel aliud ex his muneribus stabiliter ne exerceant in duobus tribunalibus ratione appellationis conexis.
§2. Iidem, salvo art. 53, § 3, duobus muneribus simul in eodem tribunali stabiliter fungi nequeunt.
§3. Ministris tribunalis non licet, in eodem tribunali vel apud aliud ratione appellationis cum eo conexum, advocati vel procuratoris munus exercere, sive directe sive per interpositam personam.
Art. 37. Praeter eos qui in Codice recensentur, nullus alius minister tribunalis constitui potest.
2. De ministris iustitiae in specie
a) De Vicario iudiciali, de Vicariis iudicialibus adiunctis et de ceteris iudicibus
Art. 38 §1. Quilibet Episcopus dioecesanus pro suo tribunali dioecesano unum tenetur Vicarium iudicialem seu Officialem constituere cum potestate ordinaria iudicandi, a Vicario generali distinctum, nisi parvitas dioecesis aut paucitas causarum aliud suadeat (cf. can. 1420, § 1).
§2. Vicarius iudicialis dioecesanus unum constituit tribunal cum Episcopo, sed nequit iudicare causas quas Episcopus sibi reservat (cf. can. 1420, § 2).
§3. Vicarius iudicialis, salvis iis quae, maxime libertas in sententia ferenda, iure ad se spectant, rationem de statu et activitate tribunalis dioecesani reddere tenetur Episcopo, cui competit vigilantia de recta administratione iustitiae tribunalis.
Art. 39. Vicarius iudicialis etiam pro unoquoque tribunali interdioecesano constituendus est, cui congrua congruis referendo applicanda sunt quae de Vicario iudiciali dioecesano statuuntur.
Art. 40. Vicarii iudiciales obligatione tenentur personaliter emittendi, coram Episcopo tribunalis Moderatore eiusve delegato, professionem fidei ac iusiurandum fidelitatis secundum formulam a Sede Apostolica probatam (cf. can. 833, n. 5).[19]
Art. 41 §1. Vicario iudiciali dari possunt adiutores, quibus nomen est Vicariorum iudicialium adiunctorum seu Viceofficialium (can. 1420, § 3).
§2. Salva eorundem libertate in iudicando, Vicarii iudiciales adiuncti agere tenentur sub ductu Vicarii iudicialis.
Art. 42 §1. Tum Vicarius iudicialis tum Vicarii iudiciales adiuncti esse debent sacerdotes, integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati, annos nati non minus triginta (can. 1420, § 4).
§2. Enixe commendatur ne quis, experientia fori carens, Vicarius iudicialis vel Vicarius iudicialis adiunctus constituatur.
§3. Ipsi, sede vacante, a munere non cessant nec ab Administratore dioecesano amoveri possunt; adveniente autem novo Episcopo, indigent confirmatione (can. 1420, § 5).
Art. 43 §1. Pro tribunali tum dioecesano tum interdioecesano constituantur iudices, qui sint clerici (cf. can. 1421, § 1).
§2. Episcoporum conferentia permittere potest ut etiam laici iudices constituantur, e quibus, suadente necessitate, unus assumi potest ad collegium efformandum (can. 1421, § 2).
§3. Iudices sint integrae famae et in iure canonico doctores vel saltem licentiati (can. 1421, § 3).
§4. Commendatur quoque ne quis iudex constituatur nisi qui aliud munus per congruum tempus in tribunali exercuerit.
Art. 44. Vicarius iudicialis, Vicarii iudiciales adiuncti et ceteri iudices nominantur ad definitum tempus, firmo praescripto art. 42, § 3, nec removeri possunt nisi ex legitima gravique causa (cf. can. 1422).
Art. 45. Tribunalis collegialis est:
1º definire causam principalem (cf. art. 30, §§ 1, 3);
2º videre de exceptione incompetentiae (cf. art. 78);
3º videre de recursu ad se proposito adversus libelli reiectionem (cf. art. 124, § 1);
4º videre de recursu adversus decretum praesidis vel ponentis, quo formula dubii vel dubiorum statuitur (cf. art. 135, § 4);
5º rem expeditissime definire, si pars instet ut probatio reiecta admittatur (cf. art. 158, § 1);
6º definire quaestiones incidentes iuxta artt. 217-228;
7º gravi ex ratione tempus ultra mensem praestituere ad sententiam edendam (cf. art. 249, § 5);
8º imponere, si casus ferat, vetitum (cf. artt. 250, n. 3; 251);
9º statuere de expensis iudicialibus et videre de recursu adversus pronuntiationem circa expensas et honoraria (cf. artt. 250, n. 4; 304, § 2);
10º errorem materialem in sententiae textu corrigere (cf. art. 260);
11º in gradu appellationis ad normam art. 265 sententiam pro matrimonii nullitate in primo iudicii gradu latam suo decreto continenter confirmare aut ad ordinarium examen novi gradus admittere;
12º videre de nullitate sententiae (cf. artt. 269; 274, § 1; 275; 276, § 2; 277, § 2);
13º ponere alios actus processuales quos collegium sibi reservaverit vel qui ad ipsum delati fuerint.
Art. 46 §1. Tribunali collegiali praeesse debet Vicarius iudicialis vel Vicarius iudicialis adiunctus, vel, si id fieri nequit, clericus e collegio ab alterutro designatus (cf. can. 1426, § 2).
§2. Praesidis collegii est:
1º ponentem designare aliumque in eius locum ex iusta causa substituere (cf. art. 47);
2º auditorem designare vel iusta de causa personam idoneam ad actum delegare ad partem vel testem interrogandum (cf. artt. 50, § 1; 51);
3º videre de exceptione adversus defensorem vinculi, promotorem iustitiae vel alios tribunalis administros (cf. art. 68, § 4);
4º animadvertere in assistentes iudicio ad normam cann. 1457, § 2; 1470, § 2; 1488-1489 (cf. artt. 75, § 1; 87; 111, § 1; 307, § 3);
5º curatorem admittere aut designare (cf. artt. 99, § 1; 144, § 2);
6º circa procuratoris vel advocati ministerium providere ad normam artt. 101, §§ 1, 3; 102; 105, § 3; 106, § 2; 109; 144, § 2;
7º libellum admittere aut reicere atque partem conventam in iudicium vocare ad normam artt. 119-120; 126;
8º curam habere ut decretum citationis in iudicium statim notificetur, necnon, si casus ferat, partes et defensorem vinculi novo decreto convocare (cf. artt. 126, § 1; 127, § 1);
9º decernere libellum significandum non esse parti conventae, antequam haec in iudicio deposuerit (cf. art. 127, § 3);
10º formulam dubii vel dubiorum proponere et statuere (cf. artt. 127, § 2; 135, § 1);
11º causae instructionem disponere et peragere (cf. artt. 137; 155ss; 239);
12º partem conventam absentem a iudicio declarare et curare ut eadem ab absentia recedat (cf. artt. 138; 142);
13º procedere ad normam art. 140 si actor citationi non paruerit (cf. art. 142);
14º instantiam peremptam declarare vel renuntiationem admittere (cf. artt. 146-147; 150, § 2);
15º peritos nominare et, si casus ferat, relationes ab aliis peritis iam factas assumere (cf. art. 204);
16º petitionem, ut causa incidens instituatur, ad normam art. 220 in limine reicere vel impugnatum decretum a se latum revocare (cf. art. 221, § 2);
17º de mandato collegii quaestionem incidentem per decretum ad normam art. 225 definire;
18º decernere actorum publicationem ac conclusionem in causa et eius discussionem moderari (cf. artt. 229-245);
19º statuere sessionem collegii ad causam definiendam et discussionem collegii moderari (cf. art. 248);
20º providere ad normam art. 255, si iudex sententiae subscriptionem apponere non possit;
21º in processu de quo in art. 265, suo decreto acta defensori vinculi pro voto transmittere et partes monere ut, si velint, animadversiones proponant;
22º gratuitum patrocinium praebere (cf. artt. 306-307);
23º ponere alios actus processuales qui ipso iure vel per actum collegii non fuerint collegio reservati.
Art. 47 §1. Ponens seu relator, a praeside ex iudicibus collegii designatus, in coetu iudicum de causa referat, decisionem sub forma responsionis ad propositum dubium scribat necnon sententiam et decreta in causis incidentibus in scriptis redigat (cf. can. 1429; artt. 248, §§ 3, 6; 249, § 1).
§2. Ad ponentem seu relatorem, admisso libello, potestates praesidis ipso iure spectant de quibus in art. 46, § 2, nn. 8-16, 18, 21, salva facultate praesidis aliquod negotium sibi reservandi.
§3. In ipsius locum praeses alium ex iusta causa substituere potest (cf. can. 1429).
Art. 48 §1. Vicarius iudicialis ad singulas causas cognoscendas iudices ex ordine per turnum vel, si casus ferat, iudicem unicum secundum ordinem praestabilitum advocet (cf. can. 1425, § 3).
§2. In singulis casibus potest Episcopus Moderator aliter statuere (cf. can. 1425, § 3).
Art. 49. Iudices semel designatos ne subroget Vicarius iudicialis, nisi ex gravissima causa in decreto exprimenda (can. 1425, § 5).
b) De auditoribus et assessoribus
Art. 50 §1. Praeses tribunalis potest auditorem designare ad causae instructionem peragendam, eum seligens aut ex tribunalis iudicibus aut ex personis ab Episcopo dioecesano ad hoc munus approbatis (cf. can. 1428, § 1).
§2. Episcopus dioecesanus potest pro sua dioecesi ad auditoris munus approbare clericos vel laicos, qui bonis moribus, prudentia et doctrina fulgeant (cf. can. 1428, § 2).
§3. Auditoris est, secundum iudicis mandatum, probationes tantum colligere easque collectas iudici tradere; potest autem, nisi iudicis mandatum obstet, interim decidere quae et quomodo probationes colligendae sint, si forte de hac re quaestio oriatur, dum ipse munus suum exercet (can. 1428, § 3).
§4. Auditor in quovis iudicii momento iusta de causa amoveri potest ab eo qui eum designavit (cf. can. 193, § 3).
Art. 51. Praeses, ponens et, firmo art. 50, § 3, auditor possunt iusta de causa personam idoneam ad actum delegare, quae, praesertim si pars vel testis sedem tribunalis adire non possit sine gravi incommodo, eos secundum mandata accepta interroget (cf. cann. 1558, § 3; 1561).
Art. 52. Assessor, qui iudici unico ad normam art. 30, § 3, consulens asciscitur, seligatur ex clericis vel laicis a Moderatore tribunalis ad hoc munus approbatis (cf. can. 1424).
c) De defensore vinculi et promotore iustitiae
Art. 53 §1. Pro universis causis nullitatis matrimonii in singulis tribunalibus dioecesanis vel interdioecesanis stabiliter constituantur oportet saltem unus defensor vinculi et promotor iustitiae, firmo art. 34 quoad eorum nominationem (cf. cann. 1430; 1432).
§2. Ad singulas vero causas potest alius nominari, firmo eodem art. 34, qui munere defensoris vinculi vel promotoris iustitiae fungatur (cf. can. 1436, § 2).
§3. Eadem persona, non autem in eadem causa, officium defensoris vinculi et promotoris iustitiae gerere potest (cf. can. 1436, § 1).
§4. Defensor vinculi et promotor iustitiae possunt ab iisdem qui eos nominaverunt, iusta de causa, removeri (cf. can. 1436, § 2).
Art. 54. Vinculi defensor et promotor iustitiae sint clerici vel laici, integrae famae, in iure canonico doctores vel licentiati, ac prudentia et iustitiae zelo probati (cf. can. 1435).
Art. 55. Defensori vinculi et promotori iustitiae per decretum, de quo in actis mentio fieri debet, ex illis ad normam art. 53, §§ 1-2 nominatis dari possunt a Vicario iudiciali substituti, sive ab initio sive in decursu processus, qui eorum vices gerant, si illi, qui primo loco electi fuerant, impediantur.
Art. 56 §1. In causis de matrimonii nullitate praesentia vinculi defensoris semper requiritur.
§2. Ipse vero iam ab initio et in evolutione processus ad normam iuris intervenire debet.
§3. In omni iudicii gradu obligatione tenetur proponendi cuiuslibet generis probationes, oppositiones et exceptiones, quae, servata rei veritate, ad vinculi tuitionem conferant (cf. can. 1432).
§4. In causis ob incapacitates de quibus in can. 1095, ad eum spectat videre num quaestiones perspicue perito propositae sint quae ad rem faciant nec eiusdem competentiam ultragrediantur; animadvertere num peritiae principiis anthropologiae christianae nitantur atque scientifica methodo confectae fuerint, iudici indicando quidquid in favorem vinculi in eis efferendum inveniat; in casu sententiae affirmativae, in tribunali appellationis clare significare si quid in peritiis contra vinculum a iudicibus non recte perpensum fuerit.
§5. Numquam agere potest in favorem nullitatis matrimonii; quod si in casu aliquo peculiari nihil adversus matrimonii nullitatem rationabiliter proponendum vel exponendum habuerit, sese iustitiae tribunalis remittere potest.
§6. In gradu appellationis, actis omnibus sedulo cribratis, etsi ad animadversiones pro vinculo in priore instantia exhibitas sese referre potest, semper tamen, praesertim quoad supplementum instructionis, si hoc peractum fuit, proprias animadversiones proponere debet.
Art. 57 §1. Promotor iustitiae intervenire debet cum ipse matrimonium impugnat ad normam art. 92, n. 2.
§2. Promotor iustitiae, dato decreto a iudice, sive ex officio sive ad instantiam defensoris vinculi vel partis, intervenire debet ubi de lege processuali tutanda agitur, potissimum ubi res est de actuum nullitate vel de exceptionibus.
§3. Si in praecedenti instantia causae principalis vel incidentis intervenerit promotor iustitiae, in ulteriore gradu eiusdem causae eius interventus praesumitur necessarius (cf. can. 1431, § 2).
Art. 58. In causis in quibus promotor iustitiae matrimonium ad normam art. 57, § 1 impugnavit, ipse iisdem gaudet iuribus ac pars actrix, nisi ex rei natura vel ipso iuris praescripto aliud constet.
Art. 59. Nisi aliud expresse caveatur:
1º quoties lex praecipit ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam vinculi defensor et promotor iustitiae, si iudicio intersit, audiendi sunt;
2º quoties instantia partis requiritur ut iudex aliquid decernere possit, instantia vinculi defensoris vel promotoris iustitiae, si iudicio intersit, eandem vim habet (cf. can. 1434).
Art. 60. Defensore vinculi vel promotore iustitiae, si eius praesentia requiritur, non citatis, acta irrita sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerint, aut saltem ante sententiam, actis inspectis, munere suo fungi potuerint (cf. can. 1433).
d) De cancellariae tribunalis moderatore et ceteris notariis
Art. 61 §1. Ad cancellariae tribunalis moderatorem, qui eo ipso est notarius ad acta iudicialia, spectat curare ut iuxta iudicis mandata acta tribunalis recte redigantur et expediantur atque in archivo custodiantur (cf. can. 482).
§2. Ideo, nisi aliter provisum fuerit, ad ipsum pertinet: referre in protocollo acta omnia quae ad tribunal pervenerint; causarum initium, progressum et finem in protocollo adnotare; documenta a partibus exhibita recipere; citationes et litteras expedire; summaria processuum conficienda et iudicibus distribuenda curare; acta et documenta cuiusque causae custodire; eorundem exemplar, authenticitatis nota munitum, si appellatio interponatur vel ex officio, ad tribunal appellationis mittere; exemplar actorum ac documentorum originale in tribunalis archivo asservare; cuiusvis actus vel documenti exemplar authenticitatis signo munire ad instantiam legitimam cuius interest; denique documenta restituere ad normam art. 91, §§ 1-2.
§3. Moderator cancellariae sedulo abstineat a quolibet interventu in causa praeter ea quae ad suum munus spectant.
§4. Absente vel impedito moderatore cancellariae, alius notarius ad acta iudicialia de his omnibus curam gerat.
Art. 62 §1. Cuilibet processui intersit notarius seu actuarius, adeo ut nulla habeantur acta, si non fuerint ab eo subscripta (cf. can. 1437, § 1).
§2. Acta, quae notarii in exercitio sui muneris et servatis sollemnitatibus iure praescriptis conficiunt, publicam fidem faciunt (cf. cann. 1437, § 2; 1540, § 1).
§3. Notario, per decretum de quo in actis mentio fieri debet, dari potest substitutus, qui, si ille impediatur, eius vices gerat.
§4. Substitutus iusta de causa ad actum nominari potest a iudice eiusve delegato vel auditore, praesertim si pars vel testis extra sedem tribunalis interrogandi sint.
Art. 63. Moderator cancellariae et notarii integrae famae et omni suspicione maiores debent esse (cf. can. 483, § 2).
Art. 64. Iidem ab officio removeri possunt in tribunali dioecesano ad normam can. 485; in tribunali vero interdioecesano, ab Episcopo Moderatore.
Titulus III. DE DISCIPLINA IN TRIBUNALIBUS SERVANDA
Caput I. DE OFFICIO IUDICUM ALIORUMQUE TRIBUNALIS MINISTRORUM
Art. 65 §1. Iudex, antequam causam acceptet et quoties cumque spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges, si fieri potest, ad matrimonium forte convalidandum et ad coniugalem convictum restaurandum inducantur (can. 1676).
§2. Quod si hoc fieri nequit, iudex coniuges hortetur ut, omni optato personali postposito, veritatem facientes in caritate, sincere conspirent ad veritatem obiectivam detegendam, prout exigit ipsa natura causae matrimonialis.
§3. Si vero iudex animadvertit coniuges animo averso in alterutrum affici, enixe eos hortetur ut inter processum, quavis simultate vitata, comitatem, humanitatem et caritatem ad invicem servent.
Art. 66 §1. Qui causae interfuit tamquam iudex, nequit postea valide eandem causam in alia instantia tamquam iudex definire aut munus assessoris sustinere (cf. can. 1447).
§2. Qui causae interfuit tamquam defensor vinculi, promotor iustitiae, procurator, advocatus, testis aut peritus, nequit valide eandem causam in eadem vel in alia instantia tamquam iudex definire aut munus assessoris sustinere (cf. can. 1447).
Art. 67 §1. Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et usque ad quartum gradum lineae collateralis, vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis, vel lucri faciendi aut damni vitandi, aliquid ipsius intersit, vel in qua quaevis alia fundata suspicio acceptionis personarum in ipsum cadere possit (cf. can. 1448, § 1).
§2. In iisdem adiunctis ab officio suo abstinere debent defensor vinculi, promotor iustitiae, assessor et auditor aliique tribunalis administri (cf. can. 1448, § 2).
Art. 68 §1. In casibus, de quibus in art. 67, nisi iudex, defensor vinculi, promotor iustitiae vel alius tribunalis administer abstineant, pars potest eos recusare (cf. can. 1449, § 1).
§2. De recusatione iudicis videt Vicarius iudicialis; si ipse recusetur, videt Episcopus Moderator (cf. can. 1449, § 2).
§3. Si Episcopus sit iudex et contra eum recusatio opponatur, ipse abstineat a iudicando (can. 1449, § 3).
§4. Si recusatio opponatur contra defensorem vinculi, promotorem iustitiae vel alios tribunalis administros, de hac exceptione videt praeses in tribunali collegiali vel ipse iudex, si unicus sit (cf. can. 1449, § 4).
§5. Firmo art. 67, § 1, fundata censeri nequit recusatio opposita ob actus a iudice aliove administro tribunalis legitime positos.
Art. 69 §1. Recusatione admissa, personae mutari debent, non vero iudicii gradus (can. 1450).
§2. Quod si tribunal ob defectum aliorum administrorum causam suscipere non possit et aliud tribunal competens non habeatur, res deferatur ad Signaturam Apostolicam ut tribunal designet ad causam pertractandam.
Art. 70 §1. Quaestio de recusatione expeditissime definienda est, auditis partibus, vinculi defensore et promotore iustitiae, si iudicio intersit, neque ipsi recusati sint (cf. can. 1451, § 1).
§2. Actus positi a iudice antequam recusetur, validi sunt; qui autem positi sunt post propositam recusationem, rescindi debent, si pars petat intra decem dies ab admissa recusatione (can. 1451, § 2).
Art. 71 §1. Causa nullitatis matrimonii legitime introducta, iudex procedere potest et debet non tantum ad instantiam partium sed etiam ex officio (cf. can. 1452, § 1).
§2. Ideo iudex partium neglegentiam in probationibus afferendis vel in exceptionibus opponendis supplere potest et debet, quoties id necessarium censeat ad vitandam iniustam sententiam, firmis praescriptis art. 239 (cf. can. 1452, § 2).
Art. 72. Iudices et tribunalia curent ut quam primum, salva iustitia, causae omnes terminentur, utque in tribunali primae instantiae ultra annum ne protrahantur, in tribunali vero secundae instantiae, ultra sex menses (can. 1453).
Art. 73 §1. Iudices aliique tribunalis ministri et adiutores tenentur ad secretum officii servandum (cf. can. 1455, § 1).
§2. Speciali ratione iudices tenentur ad secretum servandum de discussione quae inter eos in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis, firmo praescripto art. 248, § 4 (cf. can. 1455, § 2).
§3. Quoties natura causae vel probationum talis sit ut ex actorum vel probationum evulgatione aliorum fama periclitetur, vel praebeatur ansa dissidiis, aut scandalum aliudve id genus incommodum oriatur, iudex poterit testes, peritos, partes earumque advocatos vel procuratores peculiari iureiurando vel, si casus ferat, saltem promissione astringere ad secretum servandum, salvis artt. 159, 229-230 (cf. can. 1455, § 3).
Art. 74. Iudex et omnes tribunalis administri, occasione agendi iudicii, dona quaevis acceptare prohibentur (can. 1456).
Art. 75 §1. Iudices aliique tribunalis ministri et adiutores qui contra sibi commissum officium deliquerint, puniantur ad normam iuris (cf. cann. 1386; 1389; 1391; 1457; 1470, § 2).
§2. Ubi recta iustitiae administratio ob neglegentiam, imperitiam, vel abusus impediatur, Episcopus Moderator tribunalis vel coetus Episcoporum mediis aptis adhibitis provideant, non exclusa, si casus ferat, amotione ab officio.
§3. Quicumque illegitime actu iuridico, immo quovis alio actu dolo vel culpa posito, alteri damnum infert, obligatione tenetur damnum reparandi (can. 128).
Caput II. DE ORDINE COGNITIONUM
Art. 76 §1. Causae cognoscendae sunt eo ordine quo fuerunt propositae et in albo inscriptae (cf. can. 1458).
§2. Si autem aliqua causa celerem prae ceteris expeditionem exigat, id peculiari decreto, rationibus suffulto, statuendum est (cf. can. 1458).
Art. 77 §1. Vitia, quibus sententiae nullitas haberi potest, in quolibet iudicii statu vel gradu excipi possunt itemque a iudice ex officio declarari (can. 1459, § 1).
§2. Praeter casus de quibus in § 1, exceptiones dilatoriae, eae praesertim quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae sunt antequam formula dubii statuatur, nisi formula dubii iam statuta emerserint, et quam primum definiendae (cf. can. 1459, § 2).
Art. 78 §1. Si exceptio proponatur contra tribunalis competentiam, hac de re collegium videre debet, salvo art. 30, § 3 (cf. can. 1460, § 1).
§2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si collegium se competens pronuntiet, eius decisio non admittit appellationem, at non prohibetur querela nullitatis, de qua in artt. 269-278, aut restitutio in integrum, de qua in cann. 1645- 1648 (cf. can. 1460, § 2).
§3. Quod si collegium se incompetens declaret, pars quae se gravatam reputat, potest intra quindecim dies utiles provocare ad tribunal appellationis (cf. can. 1460, § 3).
Art. 79. Tribunal in quovis stadio causae se absolute incompetens agnoscens, suam incompetentiam declarare debet (cf. can. 1461).
Art. 80. Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum fuerit, et aliae huiusmodi regulariter videndae sunt antequam formula dubii statuatur (cf. can. 1464).
Caput III. DE TERMINIS ET DILATIONIBUS
Art. 81 §1. Fatalia legis quae dicuntur, id est termini perimendis iuribus lege constituti, prorogari non possunt, neque valide, nisi petentibus partibus, coarctari (can. 1465, § 1).
§2. Termini autem iudiciales et conventionales, id est a iudice motu proprio vel consentientibus partibus statuti, ante eorum lapsum, poterunt, iusta intercedente causa, ab ipso iudice, auditis vel petentibus partibus, prorogari, numquam autem sine earum assensu valide coarctari (cf. can. 1465, § 2).
§3. Caveat tamen iudex ne nimis diuturna pertractatio causae fiat ex prorogatione (cf. can. 1465, § 3).
Art. 82. Ubi lex terminos haud statuat ad actus processuales peragendos, iudex illos praefinire debet, habita ratione naturae uniuscuiusque actus (can. 1466).
Art. 83. Si die ad actum iudicialem indicto vacaverit tribunal, terminus intellegitur prorogatus ad primum sequentem diem non feriatum (can. 1467).
Caput IV. DE LOCO IUDICII
Art. 84. Uniuscuiusque tribunalis sedes sit, quantum fieri potest, stabilis, quae statutis horis pateat (can. 1468).
Art. 85 §1. Iudex e territorio suo vi expulsus vel a iurisdictione ibi exercenda impeditus, potest extra territorium iurisdictionem suam exercere et sententiam ferre, certiore tamen hac de re facto Episcopo dioecesano (can. 1469, § 1).
§2. Praeter casum de quo in § 1, iudex, ex iusta causa et auditis partibus, potest ad probationes acquirendas etiam extra proprium territorium se conferre, de licentia tamen Episcopi dioecesani loci adeundi et in sede ab eodem designata (can. 1469, § 2).
Caput V. DE PERSONIS IN AULAM ADMITTENDIS ET DE MODO CONFICIENDI ET CONSERVANDI ACTA
Art. 86. Dum causae coram tribunali aguntur, ii tantummodo adsint in aula quos lex aut iudex ad processum expediendum necessarios esse statuerit (cf. can. 1470, § 1).
Art. 87. Omnes iudicio assistentes, qui reverentiae et oboedientiae tribunali debitae graviter defuerint, iudex potest ad officium reducere, advocatos praeterea et procuratores etiam a munere in causa exercendo suspendere (cf. can. 1470, § 2).
Art. 88 §1. Acta iudicialia, tum quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, tum quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, scripto redacta esse debent (can. 1472, § 1).
§2. Singula folia actorum numerentur et authenticitatis signo muniantur (can. 1472, § 2).
Art. 89. Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis subscribere nequeat vel nolit, id in ipsis actis adnotetur, simulque iudex et notarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum fuisse, et partem aut testem vel non potuisse vel noluisse subscribere (can. 1473).
Art. 90 §1. Si causa apud forum appellationis cognoscenda sit, actorum exemplar, fide facta a notario de eius authenticitate et integritate, ad tribunal superius mittatur (cf. can. 1474, § 1).
§2. Si acta exarata fuerint lingua tribunali superiori ignota, transferantur in aliam eidem tribunali cognitam, cautelis adhibitis, ut de fideli translatione constet (can. 1474, § 2).
Art. 91 §1. Iudicio expleto, documenta quae in privatorum dominio sunt, restitui debent, retento tamen eorum exemplari a notario signo authenticitatis munito (cf. can. 1475, § 1).
§2. Moderator cancellariae et notarii sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita (cf. can. 1475, § 2).
Titulus IV. DE PARTIBUS IN CAUSA
Caput I. DE IURE IMPUGNANDI MATRIMONIUM
Art. 92. Habiles sunt ad matrimonium impugnandum:
1º coniuges sive catholici sive acatholici (cf. cann. 1674, n. 1; 1476; art. 3, § 2);
2º promotor iustitiae, cum nullitas iam divulgata est, et matrimonium convalidari nequeat aut non expediat (cf. can. 1674, n. 2).
Art. 93. Matrimonium quod, utroque coniuge vivente, non fuit impugnatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis impugnari potest ab eo, cui nullitatis causa sit praeiudicialis ad controversiam in foro canonico vel civili solvendam (cf. can. 1675, § 1).
Art. 94. Si coniux moriatur pendente causa, servetur art. 143 (cf. can. 1675, § 2).
Caput II. DE CONIUGIBUS PARTIBUS IN CAUSA
Art. 95 §1. Ad veritatem facilius detegendam et ius defensionis aptius tuendum, valde expedit ut uterque coniux processui nullitatis matrimonii intersit.
§2. Ideo respondere debet coniux legitime in iudicium vocatus (cf. can. 1476).
Art. 96. Licet coniux procuratorem vel advocatum constituerit, semper tamen tenetur in iudicio ipsemet adesse ad praescriptum iuris vel iudicis (cf. can. 1477).
Art. 97 §1. Ii, qui rationis usu destituti sunt, stare in iudicio tantummodo possunt per curatorem (cf. can. 1478, § 1).
§2. Qui initio vel inter processum minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt tantummodo ad praescriptum iudicis; in ceteris agere et respondere debent per suos curatores (cf. can. 1478, § 4).
§3. Minores per se ipsi agere et respondere queunt sine parentum vel tutoris consensu, salvis §§ 1-2 (cf. can. 1478, § 3).
Art. 98. Quoties adest curator ab auctoritate civili constitutus, idem potest a iudice ecclesiastico admitti, audito, si fieri potest, Episcopo dioecesano eius cui datus est; quod si non adsit aut non videatur admittendus, ipse iudex curatorem pro causa designabit (cf. can. 1479).
Art. 99 §1. Praesidi competit decreto suo, motivis suffulto et in actis servando, curatorem admittere aut designare.
§2. Quod decretum omnibus quorum interest notificandum est, coniugi cui datus est curator haud excepto, nisi causa gravis obstet, integro tamen iure defensionis.
Art. 100. Curator tenetur officio tuendi iura partis, cui datus est.
Caput III. DE PROCURATORIBUS ET ADVOCATIS
Art. 101 §1. Salvo partium iure sese personaliter defendendi, tribunali obligatio incumbit providendi ut uterque coniux sua iura auxilio personae competentis tueri valeat, potissimum si agatur de causis peculiaris difficultatis.
§2. Si procuratoris vel advocati ministerium, iudicio praesidis, necessarium fuerit et pars intra terminum statutum non providerit, idem praeses eos, prouti casus ferat, nominet, tamdiu in munere mansuros quamdiu pars alios non constituerit.
§3. Si gratuitum patrocinium concedatur, constitutio procuratoris vel advocati ad ipsum tribunalis praesidem pertinet.
§4. Quovis in casu constitutio procuratoris vel advocati per decretum cum partibus necnon vinculi defensore communicanda est.
Art. 102. Si ambo coniuges nullitatis matrimonii declarationem petant, communem procuratorem vel advocatum sibi constituere possunt.
Art. 103 §1. Partes constituere possunt procuratorem ab advocato distinctum.
§2. Unicum sibi quisque potest constituere procuratorem, qui nequit alium sibimet substituere, nisi expressa facultas eidem facta fuerit (can. 1482, § 1).
§3. Quod si tamen, iusta suadente causa, plures ab eodem constituantur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus praeventioni (can. 1482, § 2).
§4. Advocati autem plures simul constitui queunt (can. 1482, § 3).
Art. 104 §1. Advocatus et procurator pro munere suo tenentur tueri iura partis atque secretum officii servare.
§2. Procuratoris est partem repraesentare, libellos aut recursus tribunali exhibere, eius notificationes recipere, atque partem de statu causae certiorem facere; quae vero spectant ad defensionem semper advocato reservantur.
Art. 105 §1. Procurator et advocatus esse debent bonae famae; advocatus debet praeterea esse catholicus, nisi Episcopus Moderator aliter permittat, et doctor in iure canonico, vel alioquin vere peritus, et ab eodem Episcopo approbatus (cf. can. 1483).
§2. Qui diplomate Advocati Rotalis sunt ornati hac approbatione non indigent; Episcopus Moderator autem gravi de causa eos a patrocinio exercendo in suo tribunali prohibere potest; quo in casu datur recursus ad Signaturam Apostolicam.
§3. Praeses ob peculiaria adiuncta ad casum uti procuratorem probare potest, qui in ipso territorio tribunalis non resideat.
Art. 106 §1. Procurator et advocatus antequam munus suscipiant, mandatum authenticum apud tribunal deponere debent (can. 1484, § 1).
§2. Ad iuris tamen extinctionem impediendam praeses potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato, praestita, si res ferat, idonea cautione; actus autem qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium ab eodem praeside statuendum, procurator mandatum rite non exhibeat (cf. can. 1484, § 2).
Art. 107 §1. Nisi speciale mandatum habuerit, procurator non potest valide renuntiare actioni, instantiae vel actis iudicialibus, nec generatim ea agere pro quibus ius requirit mandatum speciale (cf. can. 1485).
§2. Lata definitiva sententia, ius et officium appellandi, si mandans non renuat, procuratori manet (can. 1486, § 2).
Art. 108. Advocati et procuratores possunt ab eo a quo constituti sunt in quovis causae statu removeri, salva obligatione solvendi honoraria pro labore impenso ipsis debita; ut autem remotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur, et, si dubium iam concordatum fuerit, iudex et altera pars certiores fiant de remotione (cf. can. 1486, § 1).
Art. 109. Tum procurator tum advocatus possunt a praeside, dato decreto motivis suffulto, repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, gravi tamen de causa (cf. can. 1487).
Art. 110. Advocati et procuratores vetantur:
1º renuntiare mandato, causa pendente, sine iusta ratione;
2º sibi de immodico emolumento pacisci: quod si fecerint, pactio nulla est;
3º ob dona, pollicitationes aliamve causam prodere officium;
4º causas a competentibus tribunalibus subtrahere vel quomodocumque in fraudem legis agere (cf. cann. 1488-1489).
Art. 111 §1. Advocati et procuratores, qui contra sibi commissum munus deliquerint, puniantur ad normam iuris (cf. cann. 1386; 1389; 1391, n. 2; 1470, § 2; 1488-1489).
§2. Si autem iidem impares officio ob imperitiam, amissam bonam famam, neglegentiam vel abusus reperti fuerint, Episcopus Moderator vel coetus Episcoporum, mediis aptis adhibitis, provideat, non exclusa, si casus ferat, prohibitione a patrocinio exercendo in suo tribunali.
§3. Qui alteri quovis actu dolo vel culpa illegitime posito damnum intulerint, obligatione tenentur damnum reparandi (cf. can. 128).
Art. 112 §1. Episcopi Moderatoris est publici iuris facere indicem seu album, in quo adnotentur advocati apud suum tribunal admissi necnon procuratores qui ibidem partes repraesentare solent.
§2. Advocati in albo inscripti tenentur, de mandato Vicarii iudicialis, gratuitum patrocinium praebere iis quibus hoc beneficium tribunal concesserit (cf. art. 307).
Art. 113 §1. Apud unumquodque tribunal sit officium seu persona, adeo ut quilibet libere expediteque consilium obtinere valeat de possibilitate et procedendi ratione ad suam nullitatis matrimonii causam, si et quatenus, introducendam.
§2. Si eiusmodi officium a tribunalis ministris expleri contingat, in causa sive iudicis sive vinculi defensoris ipsi partem habere nequeunt.
§3. In unoquoque tribunali, quatenus fieri potest, stabiles advocati constituantur, ab ipso tribunali stipendium recipientes, qui munus de quo in § 1 explere possunt, quique munus advocati vel procuratoris pro partibus quae eos seligere malint, exerceant (cf. can. 1490).
§4. Si munus de quo in § 1 advocato stabili demandatum sit, iste causae defensionem assumere nequit, nisi tamquam advocatus stabilis.
Titulus V. DE CAUSAE INTRODUCTIONE
Caput I. DE LIBELLO CAUSAE INTRODUCTORIO
Art. 114. Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio proposita sit ab eo qui ad normam artt. 92-93 impugnandi matrimonium iure pollet (cf. can. 1501).
Art. 115 §1. Qui matrimonium impugnare vult, debet competenti tribunali libellum exhibere (cf. can. 1502).
§2. Petitio oralis admitti potest, quoties actor libellum exhibere impediatur, quo in casu Vicarius iudicialis notarium iubeat scriptis actum redigere qui actori legendus est et ab eo probandus, quique locum tenet libelli ab actore scripti ad omnes iuris effectus (cf. can. 1503).
Art. 116 §1. Libellus, quo causa introducitur, debet:
1º exprimere coram quo tribunali causa introducatur;
2º circumscribere obiectum causae, scilicet determinare matrimonium de quo agitur, exhibere declarationis nullitatis petitionem, proponere, etsi non necessario verbis technicis, rationem petendi seu caput vel capita nullitatis quibus matrimonium impugnatur;
3º indicare saltem generatim quibus factis et probationibus innitatur actor ad evincenda ea quae asseruntur;
4º subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et anno, necnon loco in quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerint actorum recipiendorum gratia;
5º indicare domicilium vel quasi-domicilium alterius coniugis (cf. can. 1504).
§2. Libello addantur exemplar authenticum celebrati matrimonii atque, si casus ferat, documentum de statu civili partium.
§3. Relationes peritales haud licet exigere in actu exhibendae petitionis.
Art. 117. Si proponatur probatio per documenta, haec, quantum fieri potest, una cum libello tradantur; si autem per testes, eorum nomina et domicilium indicentur. Si vero proponantur aliae probationes, indicentur saltem in genere facta seu indicia, unde illae eruantur. Nihil tamen impedit quominus ulteriores probationes cuiusvis generis in iudicii cursu afferantur.
Art. 118 §1. Libello exhibito, Vicarius iudicialis quam primum suo decreto tribunal constituere debet ad normam artt. 48-49.
§2. Nomina iudicum et defensoris vinculi debent statim actori notificari.
Art. 119 §1. Praeses, postquam viderit et rem esse competentiae sui tribunalis et actori legitimam personam standi in iudicio non deesse, debet suo decreto quam primum libellum aut admittere aut reicere (cf. can. 1505, § 1).
§2. Praeses opportune antea defensorem vinculi audiat.
Art. 120 §1. Praeses potest et debet, si casus ferat, praeviam investigationem instituere quoad quaestionem de competentia tribunalis et de actoris legitima persona standi in iudicio.
§2. Quoad meritum vero causae eam tantum instituere potest in ordine ad libellum admittendum vel reiciendum, si libellus videatur quolibet carere fundamento, et quidem tantummodo ad videndum num fieri possit ut aliquod ex processu fundamentum appareat.
Art. 121 §1. Libellus reici potest tantum:
1º si tribunal incompetens sit;
2º si petitio sine dubio exhibita sit ab eo qui impugnandi matrimonium iure non pollet (cf. artt. 92-93; 97, §§ 1-2; 106, § 2);
3º si non servata sint praescripta art. 116, § 1, nn. 1-4;
4º si certo pateat ex ipso libello petitionem quolibet carere fundamento, neque fieri posse, ut aliquod ex processu fundamentum appareat (cf. can. 1505, § 2).
§2. Decretum saltem summarie motiva reiectionis exprimere et quam primum parti actrici et, si casus ferat, defensori vinculi notificari debet (cf. can. 1617).
Art. 122. Non habetur fundamentum pro admissione libelli, si factum, quo impugnatio nititur, licet undequaque verum, matrimonio tamen irritando impar omnino sit, vel, quamvis factum tale sit quod matrimonium redderet irritum, assertionis falsitas sit in aperto.
Art. 123. Si libellus reicitur ob vitia quae emendari possunt, haec in decreto reiectionis indicentur, et actor invitetur ad novum libellum rite confectum exhibendum (cf. can. 1505, § 3).
Art. 124 §1. Adversus libelli reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum rationibus suffultum interponere ad collegium, si libellus reiectus fuerit a praeside; secus ad tribunal appellationis: utroque in casu quaestio reiectionis expeditissime definienda est (cf. can. 1505, § 4).
§2. Si forum appellationis libellum admittat, causa iudicanda est a tribunali a quo.
§3. Si recursus interpositus est ad collegium, non potest iterum interponi ad tribunal appellationis.
Art. 125. Si iudex intra mensem ab exhibito libello decretum non ediderit, quo libellum admittit vel reicit, pars, cuius interest, instare potest ut iudex suo munere fungatur; quod si nihilominus iudex sileat, inutiliter lapsis decem diebus a facta instantia, libellus, si legitime propositus fuerit, pro admisso habeatur (cf. can. 1506).
Caput II. DE CITATIONE ET DENUNTIATIONE ACTORUM IUDICIALIUM
1. De prima citatione eiusque notificatione
Art. 126 §1. In decreto, quo actoris libellus admittitur, debet praeses partem conventam in iudicium vocare seu citare, statuens utrum scripto respondere debeat an, ex petitione actoris, coram tribunali se sistere ad dubia concordanda. Quod si ex scripta responsione necessitas appareat partes et defensorem vinculi convocandi, praeses vel ponens id novo decreto statuat atque eis notificandum curet (cf. cann. 1507, § 1; 1677, § 2).
§2. Si libellus pro admisso habetur ad normam art. 125, decretum citationis in iudicium fieri debet intra viginti dies a facta instantia, de qua in eodem articulo (cf. can. 1507, § 2).
§3. Quod si pars conventa de facto coram iudice se sistat ad causam agendam, opus non est eius citatione, sed actuarius significet in actis eam iudicio adfuisse (cf. can. 1507, § 3).
§4. Si matrimonium impugnatur a promotore iustitiae ad normam art. 92, n. 2, ambo coniuges citandi sunt.
Art. 127 §1. Praeses vel ponens curam habeat ut decretum citationis in iudicium statim parti conventae notificetur et simul parti actrici et defensori vinculi notum fiat (cf. cann. 1508, § 1; 1677, § 1).
§2. Praeses vel ponens una cum his notificationibus formulam dubii vel dubiorum ex libello desumptam partibus opportune proponat, ut ipsae respondeant.
§3. Citationi libellus causae introductorius adiungatur, nisi praeses vel ponens propter graves causas, decreto motivis suffulto, decernat libellum significandum non esse parti conventae, antequam haec deposuerit in iudicio. Hoc tamen in casu requiritur ut parti conventae notificentur obiectum causae et ratio petendi ab actore adducta (cf. can. 1508, § 2).
§4. Una cum decreto citationis parti conventae notificanda sunt nomina iudicum et defensoris vinculi.
Art. 128. Si citatio non referat quae ad normam art. 127, § 3 necessaria sunt vel parti conventae non fuerit legitime notificata, nulla sunt acta processus, salvis praescriptis artt. 60; 126, § 3; 131 et firmis praescriptis art. 270, nn. 4, 7 (cf. can. 1511).
Art. 129. Cum citatio parti conventae legitime notificata fuerit aut ipsa coram iudice steterit ad causam agendam, instantia incipit pendere et fit propria tribunalis ceteroquin competentis, coram quo actio instituta est (cf. can. 1512, nn. 2-3, 5).
2. De servandis in citationibus et notificationibus
Art. 130 §1. Citationum, decretorum, sententiarum aliorumque iudicialium actorum notificatio facienda est per publicos tabellarios vel alio modo qui tutissimus sit, servatis normis lege particulari statutis (can. 1509, § 1).
§2. De facto notificationis et de eius modo constare debet in actis (can. 1509, § 2).
Art. 131 §1. Si pars rationis usu destituta vel minus firmae mentis sit, citationes et notificationes curatori faciendae sunt (cf. can. 1508, § 3).
§2. Pars, quae procuratorem habet, per eum de citationibus et notificationibus certior fiat.
Art. 132 §1. Quoties, diligenti inquisitione peracta, adhuc ignoretur ubi degat pars citanda vel pars cui aliquod actum notificandum est, iudex ad ulteriora procedere potest, sed de sedula inquisitione peracta constare debet in actis.
§2. Lex particularis statuere potest ut huiusmodi in casu citatio vel notificatio per edictum peragatur (cf. can. 1509, § 1).
Art. 133. Qui citationem vel alicuius iudicialis actus notificationem recipere recuset, vel qui impedit quominus hae ad se perveniant, legitime citatus vel de re notificanda legitime certior factus habeatur (cf. can. 1510).
Art. 134 §1. Partibus, quae in iudicio per se vel per procuratorem stant, notificabuntur omnia acta quae ex iure notificanda sunt.
§2. Partibus, quae sese remittunt iustitiae tribunalis, notificari debent decretum quo formula dubii statuta est, nova forte facta petitio, decretum publicationis actorum et omnes collegii pronuntiationes.
§3. Parti, cuius absentia a iudicio declarata fuerit, notificabuntur formula dubii et sententia definitiva, salvo art. 258, § 3.
§4. Parti absenti ad normam art. 132 propter ignotum locum commorationis, nulla fit actorum notificatio.
Caput III. DE FORMULA DUBII
Art. 135 §1. Transacto termino quindecim dierum a notificatione decreti citationis, praeses vel ponens, nisi alterutra pars vel defensor vinculi sessionem ad formulam dubii statuendam petierit, intra decem dies ex partium petitionibus et responsionibus formulam dubii vel dubiorum decreto suo ex officio statuat (cf. can. 1677, § 2).
§2. Partium petitiones responsionesque, praeterquam in libello causae introductorio, possunt vel in responsione ad citationem exprimi vel in declarationibus ore coram iudice factis (cf. can. 1513, §§ 1-2).
§3. Formula dubii determinare debet quo capite vel quibus capitibus nuptiarum validitas impugnetur (cf. can. 1677, § 3).
§4. Decretum praesidis vel ponentis partibus notificandum est; quae nisi iam consenserint, possunt intra decem dies ad collegium recurrere, ut mutetur; quaestio autem expeditissime ipsius collegii decreto dirimenda est (cf. can. 1513, § 3).
Art. 136. Formula dubii semel statuta mutari valide nequit, nisi novo decreto, ex gravi causa, ad instantiam partis, auditis altera parte et defensore vinculi eorumque rationibus perpensis (cf. can. 1514).
Art. 137. Post decem dies a notificatione decreti, si partes nihil opposuerint, praeses vel ponens novo decreto causae instructionem disponat (can. 1677, § 4).
Caput IV. DE PARTIBUS NON COMPARENTIBUS
Art. 138 §1. Si pars conventa rite citata non comparuerit nec idoneam absentiae excusationem attulerit aut non responderit ad normam art. 126, § 1, praeses vel ponens eam a iudicio absentem declaret et decernat ut causa, servatis servandis, usque ad sententiam definitivam procedat (cf. can. 1592, § 1).
§2. Curet autem praeses vel ponens ut pars conventa ab absentia recedat.
§3. Antequam decretum, de quo in § 1, feratur, constare debet, etiam per novam citationem si opus fuerit, citationem, legitime factam, ad partem conventam tempore utili pervenisse (cf. can. 1592, § 2).
Art. 139 §1. Si pars conventa dein in iudicio se sistat aut responsum dederit ante causae definitionem, conclusiones probationesque afferre potest, firmo praescripto art. 239; caveat autem iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur (cf. can. 1593, § 1).
§2. Etsi non comparuerit aut responsum non dederit ante causae definitionem, impugnationibus uti potest adversus sententiam; quod si probet se legitimo impedimento fuisse detentam, quod sine sua culpa antea demonstrare non potuerit, querela nullitatis uti potest ad normam art. 272, n. 6 (cf. can. 1593, § 2).
Art. 140. Si die et hora ad formulam dubii concordandam praestitutis actor neque per se neque per procuratorem comparuerit nec idoneam excusationem attulerit:
1º praeses vel ponens eum citet iterum;
2º si actor novae citationi non paruerit, causa a praeside vel ponente deserta declarabitur, nisi pars conventa vel promotor iustitiae, ad normam art. 92, n. 2, instet pro matrimonii nullitate;
3º quod si postea in processu intervenire velit, servetur art. 139 (cf. can. 1594).
Art. 141. Quoad partem cuius absentia a iudicio declarata fuerit servetur art. 134, § 3.
Art. 142. Normae de declaratione absentiae partis a iudicio, congrua congruis referendo, servandae sunt etiam si pars absens declarari debet durante processu.
Titulus VI. DE CESSATIONE INSTANTIAE
Caput I. DE INSTANTIAE SUSPENSIONE, PEREMPTIONE ET DE EIDEM RENUNTIATIONE
Art. 143. Si coniux moriatur durante processu:
1º causa nondum conclusa, instantia suspenditur donec alter coniux vel alius, cuius intersit, instet pro prosecutione; quo in casu legitimum interesse probandum est;
2º causa vero ad normam art. 237 conclusa, iudex procedere debet ad ulteriora, citato procuratore, si adsit, secus defuncti herede vel successore (cf. cann. 1518; 1675, § 2).
Art. 144 §1. Si a munere cesset curator vel procurator, qui sit ad normam art. 101, § 2 necessarius, instantia interim suspenditur (cf. can. 1519, § 1).
§2. Alium autem curatorem praeses vel ponens quam primum constituat; procuratorem vero constituere potest, si pars id facere neglexerit intra brevem terminum ab eodem iudice statutum (cf. can. 1519, § 2).
Art. 145 §1. Pertractatio causae principalis quoque suspenditur, quoties primum resolvenda est quaestio a qua pendet prosecutio instantiae vel ipsa definitio causae principalis.
§2. Huiusmodi suspensio obtingit pendente querela nullitatis adversus sententiam definitivam vel in causa ob impedimentum vinculi, si existentia praecedentis vinculi simul in dubium vocatur.
Art. 146. Si nullus actus processualis, nullo obstante impedimento, ponatur a partibus per sex menses, instantia perimitur; tribunal vero ne omittat prius de actu ponendo partem certiorem facere. Lex autem particularis alios peremptionis terminos statuere potest (cf. can. 1520).
Art. 147. Peremptio obtinet ipso iure atque ex officio etiam declarari debet (cf. can. 1521).
Art. 148. Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae, quae ideo vim retinent in nova instantia ad idem matrimonium nullum declarandum (cf. can. 1522).
Art. 149. Peremptae instantiae expensas, quas quaeque ex partibus fecerit, ipsa ferat, nisi iudex iusta de causa aliud statuerit (cf. can. 1523).
Art. 150 §1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor instantiae renuntiare; item tum actor tum pars conventa possunt processus actis, a semetipsis petitis, renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum (cf. can. 1524, § 1).
§2. Renuntiatio, ut valeat, peragenda est scripto, eademque a parte vel ab eius procuratore, speciali tamen mandato munito, debet subscribi, cum altera parte communicari, ab eadem acceptari vel saltem non impugnari, et a praeside vel ponente admitti (cf. can. 1524, § 3).
§3. Defensor vinculi de renuntiatione certior fiat, firmo art. 197.
Art. 151. Renuntiatio a iudice admissa, pro actis quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio instantiae, itemque obligat renuntiantem ad solvendas expensas forte iam factas, nisi iudex iusta de causa aliud statuerit (cf. can. 1525).
Art. 152. In casu peremptionis vel renuntiationis, causa resumi potest ad normam art. 19.
Caput II. DE CAUSAE SUSPENSIONE IN CASU DUBIAE INCONSUMMATIONIS
Art. 153 §1. Si in instructione causae dubium valde probabile emerserit de matrimonii inconsummatione, ex partium consensu atque alterutrius vel utriusque coniugis petitione tribunal potest decreto causam suspendere et processum de matrimonio rato et non consummato instituere (cf. can. 1681).
§2. Quo in casu, tribunal instructionem compleat pro dispensatione super rato (cf. cann. 1681; 1702-1704).[20]
§3. Completa instructione, acta transmittat ad Sedem Apostolicam una cum petitione dispensationis et cum defensoris vinculi animadversionibus ac voto tribunalis et Episcopi (cf. can. 1681).
§4. Quod si alterutra pars consensum de quo in § 1 dare renuerit, moneatur de iuridicis suae recusationis consectariis.
Art. 154 §1. Si causa nullitatis instructa est in tribunali interdioecesano, votum de quo in art. 153, § 3 exaretur ab Episcopo Moderatore tribunalis, qui cum Episcopo partis oratricis consilia conferat, saltem de opportunitate petitam dispensationem concedendi.[21]
§2. In conficiendo voto tribunal factum inconsummationis et iustam causam dispensationis exponat.
§3. Ad votum Episcopi quod attinet, nihil obstat quominus ille sequatur votum ipsius tribunalis, eidem subscribendo, in tuto posita exsistentia iustae et proportionatae causae pro dispensationis gratia et absentia scandali ex parte fidelium.[22]
Titulus VII. DE PROBATIONIBUS
Art. 155 §1. In probationibus colligendis serventur normae quae sequuntur.
§2. Nomine iudicis in hoc titulo veniunt, nisi aliud appareat vel ex natura rei requiratur, praeses vel ponens, iudex tribunalis quod vi art. 29 in auxilium vocatur, eorum delegatus et auditor, salvo art. 158, § 2.
Art. 156 §1. Onus probandi incumbit ei qui asserit (can. 1526, § 1).
§2. Non indigent probatione quae ab ipsa lege praesumuntur (cf. can. 1526, § 2, n. 1).
Art. 157 §1. Probationes cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam utiles videantur et sint licitae, adduci possunt. Illicitae autem probationes, sive in se sive quoad modum acquisitionis, ne adducantur neque admittantur (cf. can. 1527, § 1).
§2. Probationes sub secreto ne admittantur, nisi gravi de causa et in tuto posita earum communicatione cum partium advocatis, salvis artt. 230, 234 (cf. can. 1598, § 1).
§3. Iudex nimiam multitudinem testium aliarumque probationum refrenet, pariterque probationes ad moras iudicio nectendas adductas ne admittat (cf. can. 1553).
Art. 158 §1. Si pars instet ut probatio reiecta admittatur, ipsum collegium rem expeditissime definiat (cf. can. 1527, § 2).
§2. Auditor ad normam art. 50, § 3 tantummodo interim decidere potest, si forte quaestio de probatione admittenda oriatur.
Art. 159 §1. Defensori vinculi et partium advocatis ius est:
1º examini partium, testium et peritorum adesse, nisi iudex, ad advocatos quod attinet, propter rerum et personarum adiuncta censuerit secreto esse procedendum;
2º acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a partibus producta recognoscere (cf. cann. 1678, § 1; 1559).
§2. Examini, de quo in § 1, n. 1, partes assistere nequeunt (can. 1678, § 2).
Art. 160. Firmo art. 120, tribunal ad probationes colligendas ne procedat, nisi ob gravem causam, ante formulam dubii ad normam art. 135 statutam, cum haec circumscribat ea quae investiganda sunt (cf. can. 1529).
Art. 161 §1. Si pars vel testis se iudiciali examini ad normam articulorum qui sequuntur subicere renuat, licet eos audire per personam idoneam a iudice designatam aut requirere eorum declarationem coram publico notario vel quovis alio legitimo modo (cf. can. 1528).
§2. Quoties in colligendis probationibus servari nequeant articuli qui sequuntur, semper cavendum est ut constet de earundem authenticitate et integritate, vitato quolibet periculo fraudis, collusionis vel corruptelae.
Caput I. DE EXAMINE IUDICIALI
Art. 162 §1. Partes, testes et, si casus ferat, periti examini subiciendi sunt in ipsa tribunalis sede, nisi aliud iusta de causa iudici videatur (cf. can. 1558, § 1).
§2. Cardinales, Patriarchae, Episcopi et ii qui, suae civitatis iure, simili favore gaudent, audiantur in loco ab ipsis selecto (can. 1558, § 2).
§3. Iudex decernat ubi audiendi sint ii, quibus propter distantiam, morbum aliudve impedimentum impossibile vel difficile sit tribunalis sedem adire, firmis praescriptis artt. 29, 51, 85 (cf. can. 1558, § 3).
Art. 163 §1. Citatio ad examen iudiciale fit decreto iudicis ei, qui interrogandus est, legitime notificato (cf. can. 1556).
§2. Rite citatus pareat aut causam suae absentiae iudici sine mora notam faciat (cf. can. 1557).
Art. 164. Partes, per se vel per advocatos, et defensor vinculi, exhibeant, intra terminum a iudice praestitutum, articulos argumentorum, super quibus petitur partium, testium vel periti interrogatio, salvo art. 71 (cf. can. 1552, § 2).
Art. 165 §1. Partes, testes, et periti seorsim singuli examinandi sunt (cf. can. 1560, § 1).
§2. Si autem iidem in re gravi dissentiant, iudex discrepantes inter se conferre seu comparare potest, remotis, quantum fieri poterit, dissidiis et scandalo (cf. can. 1560, § 2).
Art. 166. Examen fit a iudice cui assistat oportet notarius; quapropter, firmo art. 159, defensor vinculi vel advocati qui examini intersint, si alias interrogationes faciendas habeant, has iudici vel eius locum tenenti proponant, ut eas ipse deferat, nisi aliter lex particularis caveat (cf. can. 1561).
Art. 167 §1. Iudex partibus et testibus in mentem revocet gravem obligationem dicendi totam et solam veritatem, salvo art. 194, § 2 (cf. can. 1562, § 1).[23]
§2. Iudex iisdem quoque deferat iusiurandum de veritate dicenda aut saltem de veritate dictorum, nisi gravis causa aliud suadeat; quod si quis eorum renuat illud emittere, promissionem de veritate dicenda praestet (cf. cann. 1532; 1562, § 2).
§3. Iudex iisdem quoque iusiurandum vel, si casus ferat, promissionem deferre potest de secreto servando.
Art. 168. Iudex imprimis interrogandi identitatem comprobet; exquirat quaenam sit ipsi cum partibus necessitudo et, cum ipsi interrogationes specificas circa obiectum causae defert, sciscitetur quoque fontes eius scientiae et quo definito tempore ea, quae asserit, cognoverit (cf. can. 1563).
Art. 169. Interrogationes breves sunto, interrogandi captui accommodatae, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam quae agitur (can. 1564).
Art. 170 §1. Interrogationes non sunt cum interrogandis antea communicandae (cf. can. 1565, § 1).
§2. Attamen si de iis agatur quae ita a memoria sint remota, ut nisi prius recolantur certo affirmari nequeant, iudex nonnulla eos praemonere poterit, si id sine periculo fieri posse censeat (cf. can. 1565, § 2).
Art. 171. Interrogandi oretenus respondeant et scriptum ne legant, nisi de peritia exponenda agatur; hoc enim in casu, adnotationes, quas secum attulerit, peritus consulere poterit (cf. can. 1566).
Art. 172. Si qua persona interroganda utatur lingua iudici ignota, adhibeatur interpres iuratus a iudice designatus. Declarationes tamen scripto redigantur lingua originaria et translatio addatur. Interpres etiam adhibeatur si surdus vel mutus interrogari debet, nisi forte malit iudex quaestionibus a se datis scripto respondeatur (cf. can. 1471).
Art. 173 §1. Responsio sub ductu iudicis statim redigenda est scripto a notario et referre debet ipsa depositionis verba, saltem quod attinet ad ea quae iudicii materiam directe attingunt (cf. can. 1567, § 1).
§2. Admitti potest usus machinae magnetophonicae vel alius huiusmodi instrumenti, dummodo dein responsiones scripto consignentur et, si fieri potest, subscribantur a deponentibus (cf. can. 1567, § 2).
Art. 174. Notarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando vel de praestita, remissa aut recusata promissione, de defensoris vinculi et advocatorum praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria dignis quae forte in examine acciderint (cf. can. 1568).
Art. 175 §1. In fine examinis, interrogato legi debent quae notarius de eius depositione scripto redegit, vel ipsi audita facere quae ope instrumenti de eius depositione incisa sunt, data ei facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi (cf. can. 1569, § 1).
§2. Firmo art. 89, actui subscribere debent interrogatus, iudex et notarius; itemque defensor vinculi et, si adfuerint, promotor iustitiae et advocati (cf. can. 1569, § 2).
§3. Si instrumentum de quo in art. 173, § 2 adhibeatur, actus hoc attestans redigatur cum subscriptionibus de quibus in § 2. Notarius quoque signo authenticitatis incisionem muniat, cauto ut haec tuto ac integre servetur.
Art. 176. Interrogati, quamvis iam excussi, poterunt defensore vinculi vel parte postulante aut ex officio, denuo ad examen vocari, si iudex id necessarium vel utile ducat, dummodo collusionis vel corruptelae quodvis absit periculum (cf. can. 1570).
Caput II. DE PROBATIONIBUS IN SPECIE
1. De partium declarationibus
Art. 177. Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogandas curet (cf. can. 1530).
Art. 178. Pars legitime interrogata respondere debet et veritatem integre fateri. Quod si respondere recusaverit, iudicis est aestimare quid ad factorum probationem exinde erui possit (cf. cann. 1531; 1534; 1548, § 2).
Art. 179 §1. Ad normam can. 1535, assertio de aliquo facto, scripto vel ore, coram iudice competenti, ab aliqua parte circa ipsam iudicii materiam, sive sponte sive iudice interrogante, contra se peracta, est confessio iudicialis.
§2. Attamen in causis nullitatis matrimonii confessio iudicialis intellegitur declaratio qua pars, scripto vel ore, coram iudice competenti, sive sponte sive iudice interrogante, asserit proprium factum adversus matrimonii validitatem.
Art. 180 §1. Confessiones et aliae partium declarationes iudiciales vim probandi habere possunt, a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, at vis plenae probationis ipsis tribui nequit, nisi alia accedant elementa probatoria quae eas omnino corroborent (cf. can. 1536, § 2).
§2. Nisi probationes aliunde plenae habeantur, iudex ad partium depositiones aestimandas testes de ipsarum partium credibilitate, si fieri potest, adhibeat, praeter alia indicia et adminicula (cf. can. 1679).
Art. 181. Quoad partium extraiudiciales confessiones adversus matrimonii validitatem et alias earundem declarationes extraiudiciales in iudicium deductas, iudicis est, perpensis omnibus adiunctis, aestimare quanti eae sint faciendae (cf. can. 1537).
Art. 182. Confessio vel alia quaevis partis declaratio qualibet vi caret, si constet eam ex errore facti esse prolatam, aut vi vel metu gravi extortam (can. 1538).
2. De probatione per documenta
Art. 183. In causis nullitatis matrimonii admittitur etiam probatio per documenta tum publica privata (cf. can. 1539).
Art. 184 §1. Documenta publica ecclesiastica ea sunt, quae persona publica in exercitio sui muneris in Ecclesia confecit, servatis sollemnitatibus iure praescriptis (can. 1540, § 1).
§2. Documenta publica civilia ea sunt, quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure censentur (can. 1540, § 2).
§3. Cetera documenta sunt privata (can. 1540, § 3).
Art. 185 §1. Nisi contrariis et evidentibus argumentis aliud evincatur, documenta publica fidem faciunt de omnibus quae directe et principaliter in iis affirmantur (can. 1541).
§2. Documenti privati authenticatio, a notario servatis servandis facta, est quidem publica, sed ipsum documentum manet privatum.
§3. In causis nullitatis matrimonii quodvis scriptum, consulto ad matrimonii nullitatem probandam praeconstitutum, tantummodo privati documenti vim probandi obtinet, etiamsi apud publicum notarium depositum sit.
Art. 186 §1. Inter documenta privata non exigui ponderis esse possunt epistolae, quas vel sponsi ante matrimonium, vel coniuges postea, sed tempore non suspecto, sibi invicem vel aliis dederint, dummodo de earum authenticitate et de tempore quo exaratae sint manifesto constet.
§2. Epistolae sicut alia documenta privata illud pondus habent, quod ex circumstantiis, praesertim ex tempore quo redactae fuerint, aestimandum est.
Art. 187. Documentum privatum coram iudice recognitum eandem probandi vim habet ac confessio vel declaratio extra iudicium facta (cf. can. 1542).
Art. 188. Litterae, quas vocant anonymas, aliaque cuiuscumque generis anonyma documenta per se ne tamquam indicium quidem haberi possunt; nisi facta referant quae et quatenus aliunde comprobari possint.
Art. 189. Si abrasa, correcta, interpolata aliove vitio documenta infecta demonstrentur, iudicis est aestimare an et quanti huiusmodi documenta sint facienda (can. 1543).
Art. 190. Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sint aut in exemplari authentico exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita, ut a iudice, defensore vinculi et partibus earumque advocatis examinari possint (cf. can. 1544).
Art. 191. Iudex praecipere potest ut documentum utrique parti commune, seu quod utramque partem afficit, exhibeatur in processu (cf. can. 1545).
Art. 192 §1. Nemo exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari nequeunt sine periculo damni ad normam art. 194, § 2, n. 3, aut sine periculo violationis secreti (cf. can. 1546, § 1).
§2. Attamen si qua saltem documenti particula describi possit et in exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest ut eadem producatur (can. 1546, § 2).
3. De testibus
Art. 193. Probatio per testes fit sub iudicis moderatione ad normam artt. 162-176 (cf. can. 1547).
Art. 194 §1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent (can. 1548, § 1).
§2. Salvo praescripto art. 196, § 2, n. 2, ab obligatione respondendi eximuntur:
1º clerici, quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii;
2º civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia;
3º qui ex testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel affinibus infamiam, periculosas vexationes, aliave mala gravia obventura timent (cf. can. 1548, § 2).
Art. 195. Omnes possunt esse testes, nisi expresse iure repellantur vel in totum vel ex parte (can. 1549).
Art. 196 §1. Ne admittantur ad testimonium ferendum minores infra decimum quartum aetatis annum et mente debiles; audiri tamen poterunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaretur (can. 1550, § 1).
§2. Incapaces habentur:
1º qui partes sunt in causa, aut partium nomine in iudicio consistunt, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt; ideo cavendum est ne huiusmodi munera in causa assumant qui per suum testimonium aliquid conferre possint ad veritatem detegendam;
2º sacerdotes, quod attinet ad ea omnia quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi poenitens eorum manifestationem petierit; immo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis, ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt (cf. can. 1550, § 2).
Art. 197. Pars, quae testem induxit, potest eius examini renuntiare; sed altera pars vel defensor vinculi postulare possunt ut nihilominus testis examinetur (cf. can. 1551).
Art. 198. Cum auditio testium postulatur, eorum nomina et domicilium vel locus commorationis tribunali indicentur (cf. can. 1552, § 1).
Art. 199. Antequam testes examinentur, eorum nomina cum partibus communicentur; quod si id, prudenti iudicis existimatione, fieri sine gravi difficultate nequeat, saltem ante testimoniorum publicationem fiat (can. 1554).
Art. 200. Firmo praescripto art. 196, pars petere potest ut testis excludatur, si iusta exclusionis causa demonstretur ante testis excussionem (cf. can. 1555).
Art. 201. In aestimandis testimoniis iudex, requisitis, si opus sit, testimonialibus litteris, consideret:
1º quae condicio sit personae, quaeve honestas;
2º utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama, aut de auditu ab aliis;
3º quandonam cognoverit ea quae asserit, praesertim num tempore non suspecto, seu quando partes nondum cogitaverant de causa introducenda;
4º utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat, an varius, incertus vel vacillans;
5º utrum testimonii contestes habeat, aliisve probationis elementis confirmetur necne (cf. can. 1572).
Art. 202. Unius testis depositio plenam fidem facere non potest, nisi agatur de teste qualificato qui deponat de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta aliud suadeant (can. 1573).
4. De peritis
Art. 203 §1. In causis de impotentia vel de consensus defectu propter mentis morbum vel incapacitates, de quibus in can. 1095, iudex unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat (cf. can. 1680).[24]
§2. In ceteris causis peritorum opera utendum est quoties ex iudicis praescripto eorum examen et votum, praeceptis artis vel scientiae innixum, requiruntur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam, ut si de cuiusdam scripti authenticitate inquirendum sit (cf. cann. 1574; 1680).
Art. 204 §1. Praesidis vel ponentis est peritos nominare et, si casus ferat, relationes ab aliis peritis iam factas assumere (cf. can. 1575).
§2. Nominatio periti cum partibus et defensore vinculi communicanda est, firmo art. 164.
Art. 205 §1. Ad periti munus deligantur qui non tantum idoneitatis testimonium obtinuerunt, sed etiam scientia et artis experientia sint insignes, religionis honestatisque laude commendati.
§2. Ut opera periti in causis propter incapacitates, de quibus in can. 1095, utilis reapse evadat, maxime curandum est ut periti seligantur qui principiis anthropologiae christianae adhaereant.
Art. 206. Easdem ob causas quibus testes, etiam periti excluduntur aut recusari possunt (cf. can. 1576).
Art. 207 §1. Iudex, attentis iis quae a partibus vel defensore vinculi forte deducantur, singula capita, circa quae periti opera versari debeat, decreto suo definiat (cf. can. 1577, § 1).
§2. Perito remittenda sunt acta causae aliaque documenta et subsidia quibus egere potest ad suum munus rite et fideliter exsequendum (can. 1577, § 2).
§3. Iudex, ipso perito audito, tempus praefiniat intra quod examen perficiendum est et relatio proferenda, cauto tamen ne causa inutiles moras patiatur (cf. can. 1577, § 3).
Art. 208. In causis de impotentia iudex a perito quaerat naturam impotentiae atque utrum sit absoluta an relativa, antecedens an subsequens, perpetua an temporanea, et, si sanabilis, quibus mediis.
Art. 209 §1. In causis incapacitatis, ad mentem can. 1095, iudex a perito quaerere ne omittat an alterutra vel utraque pars peculiari anomalia habituali vel transitoria tempore nuptiarum laboraverit; quaenam fuerit eiusdem gravitas; quando, qua de causa et quibus in adiunctis originem habuerit et sese manifestaverit.
§2. Singillatim:
1º in causis ob defectum usus rationis, quaerat utrum anomalia graviter tempore celebrationis matrimonii usum rationis perturbaverit; qua intensitate et quibus indiciis sese revelaverit;
2º in causis ob defectum discretionis iudicii, quaerat qualis fuerit anomaliae effectus in facultatem criticam et electivam ad decisiones graves eliciendas, peculiariter ad statum vitae libere eligendum;
3º in causis denique ob incapacitatem assumendi obligationes matrimonii essentiales, quaerat quaenam sit natura et gravitas causae psychicae ob quam pars non tantum gravi difficultate sed etiam impossibilitate laboret ad sustinendas actiones matrimonii obligationibus inhaerentes.
§3. Peritus in suo voto singulis capitibus in decreto iudicis definitis iuxta propriae artis et scientiae praecepta respondere debet; caveat autem ne limites sui muneris ultragrediens iudicia quae ad iudicem spectant emittat (cf. cann. 1577, § 1; 1574).
Art. 210 §1. Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi iudex unam a singulis subscribendam fieri iubeat: quod si fiat, sententiarum discrimina, si qua fuerint, diligenter adnotentur (can. 1578, § 1).
§2. Periti debent indicare perspicue quibus documentis vel aliis idoneis modis certiores facti sint de personarum vel rerum identitate, qua via ac ratione processerint in explendo munere sibi demandato, quibus potissimum argumentis nitantur et qua certitudine gaudeant conclusiones in relatione propositae (cf. can. 1578, § 2).
Art. 211. Peritus accersiri potest a iudice ut suas conclusiones recognoscat et explicationes, quae ulterius necessariae videantur, suppeditet (cf. can. 1578, § 3).
Art. 212 §1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat (can. 1579, § 1).
§2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit (can. 1579, § 2).
Art. 213 §1. Partes possunt peritos privatos, a iudice probandos, designare (can. 1581, § 1).
§2. Hi, si iudex admittat, possunt acta causae, quatenus opus sit, inspicere et peritiae exsecutioni interesse; semper autem possunt suam relationem exhibere (cf. can. 1581, § 2).
5. De praesumptionibus
Art. 214. Praesumptio est rei incertae probabilis coniectura; eaque alia est iuris, quae ab ipsa lege statuitur; alia hominis, quae a iudice conicitur (can. 1584).
Art. 215. Qui habet pro se iuris praesumptionem, liberatur ab onere probandi, quod recidit in alteram partem (cf. can. 1585).
Art. 216 §1. Praesumptiones, quae non statuuntur a iure, iudex ne coniciat, nisi ex facto certo et determinato, quod cum eo, de quo controversia est, directe cohaereat (can. 1586).
§2. Pariter praesumptiones ipse ne coniciat quae discrepent ab iis in iurisprudentia Rotae Romanae elaboratis.
Titulus VIII. DE CAUSIS INCIDENTIBUS
Art. 217. Causa incidens habetur, quoties, incepta per citationem iudicii instantia, quaestio proponitur quae, tametsi libello, quo causa principalis introducitur, non contineatur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet ut resolvi plerumque debeat ante eius definitionem (cf. can. 1587).
Art. 218. In causis nullitatis matrimonii quaestiones incidentes, attenta natura causae principalis, leviter ne proponantur neve admittantur; quod si admittantur peculiari sollicitudine quam citius definiendae sunt. [25]
Art. 219. Causa incidens proponitur scripto vel ore, indicato nexu qui intercedit inter ipsam et causam principalem, coram iudice competenti ad causam principalem definiendam (can. 1588).
Art. 220. Si petitio non pertineat ad causam vel evidenter omni fundamento destituta appareat, potest praeses vel ponens eam in limine reicere, salvo art. 221.
Art. 221 §1. Nisi aliud expresse caveatur, pars cuius interest vel defensor vinculi a praesidis, ponentis vel auditoris decreto non mere ordinatorio ad collegium recurrere potest, ut causa incidens instituatur. Recursus tamen intra decem dierum spatium a decreti notificatione interponendus est, secus partes et defensor vinculi decreto acquievisse censentur.
§2. Recursus coram ipso decreti auctore proponendus est; qui tamen illum, nisi decretum a se latum revocandum censuerit, sine mora collegio deferre debet.
Art. 222 §1. Collegium, recepta petitione et auditis defensore vinculi ac partibus, decernat utrum proposita incidens quaestio fundamentum ac nexum cum principali iudicio habere videatur, an vero sit in limine reicienda; et, si eam admittat, utrum eadem solvi debeat integra iudicii forma servata, ideoque cum dubiorum propositione, an per memorialia et denique per decretum (cf. can. 1589, § 1).
§2. Quae in § 1 praescribuntur, expeditissime, id est exclusa quavis appellatione et remoto quovis recursu, sine mora perficienda sunt (cf. cann. 1589, § 1; 1629, n. 5).
§3. Si vero collegium iudicet quaestionem incidentem non esse resolvendam ante sententiam definitivam, pariter expeditissime decernat ut eiusdem ratio habeatur, cum causa principalis definietur (cf. can. 1589, § 2).
Art. 223. Collegium ad instantiam partis vel defensoris vinculi aut ex officio, interventum promotoris iustitiae, etsi processui nondum intersit, exquirere potest, si quaestionis incidentis natura vel difficultas id consulat.
Art. 224 §1. Si quaestio incidens solvi debeat per sententiam collegii, serventur cann. 1658-1670 de processu contentioso orali, nisi, attenta rei gravitate, aliud collegio videatur (cf. can. 1590, § 1).
§2. Collegium autem potest suo decreto, motivis praedito, normis processualibus, de quibus in § 1, quae non sint ad validitatem statutae, derogare, ut celeritati, salva iustitia, consulat (cf. can. 1670).
Art. 225. Si vero quaestio solvi debeat per decretum, partibus et vinculi defensori quam citius terminus assignandus est, in quo suas rationes afferant per breve scriptum seu memoriale; potest autem collegium, nisi aliud pateat aut ex rei natura requiratur, rem auditori vel praesidi committere (cf. can. 1590, § 2).
Art. 226. Antequam finiatur causa principalis, collegium potest, nisi agatur de decisione vim sententiae definitivae habente, decretum vel sententiam interlocutoriam, iusta intercedente ratione, revocare aut reformare, sive ad partis vel defensoris vinculi instantiam, sive ex officio, auditis partibus et defensore vinculi (cf. can. 1591).
Art. 227. Quod si iudex unicus causam cognoscat, ipse, congrua congruis referendo, de quaestionibus incidentibus videt.
Art. 228. Non datur appellatio a decisione qua causa incidens definitur, quae non habet vim sententiae definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva (cf. can. 1629, n. 4).
Titulus IX. DE ACTORUM PUBLICATIONE, DE CONCLUSIONE IN CAUSA ET DE CAUSAE DISCUSSIONE
Caput I. DE ACTORUM PUBLICATIONE
Art. 229 §1. Acquisitis probationibus, ante causae discussionem iudex ad actorum publicationem procedat (cf. can. 1598, § 1).
§2. Actorum publicatio fit iudicis decreto quo partibus et earum advocatis facultas conceditur acta inspiciendi.
§3. Ideo iudex eodem decreto permittere debet partibus et earum advocatis ut acta nondum eis nota, salvo art. 230, apud tribunalis cancellariam inspiciant (cf. can. 1598, § 1).
§4. In hoc titulo, nisi aliud pateat vel ex natura rei requiratur, sub nomine iudicis veniunt praeses vel ponens.
Art. 230. Ad gravissima autem pericula evitanda, iudex decernere potest aliquod actum partibus manifestandum non esse, cauto tamen ut ius defensionis semper integrum maneat (cf. can. 1598, § 1).
Art. 231. Violatio praescripti, de quo in art. 229, § 3, nullitatem sanabilem sententiae secumfert, in casu vero iuris defensionis reapse denegati nullitatem insanabilem (cf. cann. 1598, § 1; 1620, n. 7; 1622, n. 5).
Art. 232 §1. Iudex ante inspectionem actorum a partibus iusiurandum vel, si casus ferat, promissionem exigere potest ut scientiam per huiusmodi inspectionem acquisitam tantum adhibeant ad legitimam defensionem in foro canonico exercendam (cf. can. 1455, § 3).
§2. Quod si pars iusiurandum vel, si casus ferat, promissionem emittere recuset, censetur se facultati acta inspiciendi renuntiasse, nisi lex particularis aliud statuat.
Art. 233 §1. Actorum inspectio facienda est apud cancellariam tribunalis, quod causam cognoscit, intra terminum in iudicis decreto praestitutum.
§2. Si autem pars longe commoretur a sede huius tribunalis, acta inspicere potest in sede tribunalis loci ubi actu residet, vel in alio loco idoneo, ut eius ius defensionis integrum maneat.
Art. 234. Si iudex censeat ad gravissima pericula evitanda aliquod actum partibus manifestandum non esse, idem actum, praevio iureiurando vel promissione de secreto servando, cognoscere possunt partium advocati.
Art. 235 §1. Advocatis id petentibus, iudex tradere potest exemplar actorum (cf. can. 1598, § 1).
§2. Advocati autem gravi obligatione tenentur ne actorum exemplar, ex toto vel ex parte, aliis, partibus haud exceptis, tradatur.
Art. 236. Facta publicatione actorum, partes et defensor vinculi ad complendas probationes iudici alias proponere possunt; quibus, si iudex necessarium duxerit, acquisitis, iterum est locus decreto de quo in art. 229, § 3 (cf. can. 1598, § 2).
Caput II. DE CONCLUSIONE IN CAUSA
Art. 237 §1. Expletis omnibus quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa devenitur (can. 1599, § 1).
§2. Haec conclusio habetur quoties aut partes et defensor vinculi declarent se nihil aliud adducendum habere, aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum sit, aut iudex declaret se satis instructam causam habere (cf. can. 1599, § 2).
§3. De peracta conclusione in causa, quocumque modo ea acciderit, iudex decretum ferat (can. 1599, § 3).
Art. 238. Caveat tamen iudex ne decretum conclusionis in causa edat, si quid adhuc putet esse exquirendum, ut causa satis instructa habeatur. Quo in casu, audito, si id expediat, defensore vinculi, iubeat ea suppleri quae desint.
Art. 239 §1. Post conclusionem in causa, iudex potest adhuc eosdem testes vel alios vocare aut alias probationes, quae antea non fuerint petitae, disponere:
1º quoties verisimile est, nisi probatio nova admittatur, sententiam iniustam futuram esse propter rationes, de quibus in can. 1645, § 2, nn. 1-3;
2º in ceteris casibus, auditis partibus et dummodo gravis exstet ratio et quodlibet fraudis vel subornationis periculum removeatur (cf. can. 1600, § 1).
§2. Potest autem iudex iubere vel admittere ut exhibeatur documentum, quod forte antea sine culpa eius cuius interest, exhiberi non potuit (can. 1600, § 2).
§3. Novae probationes publicentur, servatis artt. 229- 235 (cf. can. 1600, § 3).
Caput III. DE CAUSAE DISCUSSIONE
Art. 240 §1. Facta conclusione in causa, iudex congruum temporis spatium praestituat ad summarium actorum, si casus ferat, conficiendum et ad defensiones necnon animadversiones scripto exhibendas (cf. can. 1601).
§2. Quoad confectionem summarii et defensionum ac animadversionum extensionem, numerum exemplarium, aliaque huiusmodi, servetur ordinatio tribunalis (cf. can. 1602).
Art. 241. Omnino prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum informationes iudici datae, quae maneant extra acta causae (can. 1604, § 1).
Art. 242 §1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus, utrique parti responsiones exhibere licet, intra breve tempus a iudice praestitutum (can. 1603, § 1).
§2. Hoc ius partibus semel tantum esto, nisi iudici gravi ex causa iterum videatur concedendum; tunc autem concessio, uni parti facta, alteri quoque data censeatur (can. 1603, § 2).
Art. 243 §1. Semper defensori vinculi ius sit ut ultimus audiatur (cf. can. 1603, § 3).
§2. Si defensor vinculi intra brevem terminum a iudice statutum nihil responderit, praesumitur suis animadversionibus nihil addendum habere, et ad ulteriora procedere licet.
Art. 244 §1. Post causae disceptationem scripto factam, iudex potest statuere ut moderata disputatio fiat ore pro tribunali sedente, ad quaestiones nonnullas illustrandas (cf. can. 1604, § 2).
§2. Huic disputationi orali assistat notarius ad hoc ut, si iudex praecipiat aut pars vel defensor vinculi postulet et iudex consentiat, de disceptatis et conclusis scripto statim referre possit (cf. can. 1605).
Art. 245 §1. Si advocati parare tempore utili defensiones neglexerint, partes de re certiores fiant et moneantur ut intra tempus a iudice praestitutum provideant, per se vel per novum advocatum legitime constitutum.
§2. Si autem partes, intra praestitutum tempus non provideant, aut se remittant iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habeat plane perspectam, receptis scripto animadversionibus defensoris vinculi, poterit statim sententiam pronuntiare (cf. can. 1606).
Titulus X. DE IUDICIS PRONUNTIATIONIBUS
Art. 246. Causa principalis definitur a iudice per sententiam definitivam, salvo art. 265, § 1; incidens vero per sententiam interlocutoriam, firmo praescripto art. 222, § 1 (cf. can. 1607).
Art. 247 §1. Ad declarandam nullitatem matrimonii requiritur in iudicis animo moralis certitudo de eiusdem nullitate (cf. can. 1608, § 1).
§2. Ad certitudinem autem moralem iure necessariam, non sufficit praevalens probationum indiciorumque momentum, sed requiritur ut quodlibet quidem prudens dubium positivum errandi, in iure et in facto, excludatur, etsi mera contrarii possibilitas non tollatur.
§3. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis (can. 1608, § 2).
§4. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia, firmis praescriptis legis de quarundam probationum efficacia (can. 1608, § 3).
§5. Iudex qui hanc certitudinem post diligens causae examen adipisci non potuit, pronuntiet non constare de nullitate matrimonii, firmo art. 248, § 5 (cf. cann. 1608, § 4; 1060).
Art. 248 §1. Expleta causae discussione, tribunalis collegialis praeses statuat, qua die et hora soli iudices, remotis quibusvis tribunalis ministris, ad deliberandum convenire debent; hic autem conventus, nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa tribunalis sede habeatur (cf. can. 1609, § 1; art. 31).
§2. Assignata conventui die, singuli iudices scripto afferant vota sua de merito causae, cum rationibus tam in iure quam in facto, quibus ad conclusionem quisque devenerit (cf. can. 1609, § 2).
§3. Post divini Nominis invocationem, prolatis ex ordine singulorum votis secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente seu relatore initium fiat, habeatur discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae (cf. can. 1609, § 3).
§4. In discussione autem fas unicuique est a pristino suo voto recedere, adnotatione suae recessionis in ipso voto facta. Iudex vero qui ad decisionem aliorum accedere noluit, exigere potest ut suum votum sub secreto ad tribunal superius transmittatur (cf. can. 1609, § 4).
§5. Quod si iudices in prima discussione ad sententiam devenire aut nolint aut nequeant, differri poterit decisio ad novum conventum scripto statutum, non tamen ultra hebdomadam, nisi ad normam art. 239 complenda sit causae instructio; quo in casu iudices pronuntiare debent: dilata et compleantur acta (cf. can. 1609, § 5).
§6. Constabilita decisione, ponens eam scribit sub forma responsionis affirmativae vel negativae ad propositum dubium, eamque subscribit una cum aliis iudicibus et unit fasciculo actorum.
§7. Vota singulorum iudicum actis adiungantur, in involucro clauso secreto servanda (cf. can. 1609, § 2).
Art. 249 §1. In tribunali collegiali, ponentis seu relatoris est exarare sententiam, nisi forte in discussione visum fuerit iusta de causa hoc munus alii ex iudicibus committere (cf. can. 1610, § 2).
§2. Extensor motiva desumat ex iis quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicum praefinita fuerint motiva praeferenda (cf. can. 1610, § 2).
§3. Sententia dein singulorum iudicum subicienda est approbationi (cf. can. 1610, § 2).
§4. Si iudex sit unicus, ipse sententiam exarabit (can. 1610, § 1).
§5. Sententia edenda est non ultra mensem a die quo causa definita est, nisi, in tribunali collegiali, iudices gravi ex ratione longius tempus praestituerint (can. 1610, § 3).
Art. 250. Sententia debet:
1º definire quaestionem coram tribunali agitatam, data singulis dubiis congrua responsione;
2º exponere argumenta seu motiva, in iure et in facto, quibus dispositiva sententiae pars innititur;
3º apponere, si casus ferat, vetitum de quo in art. 251;
4º statuere de expensis iudicialibus (cf. can. 1611).
Art. 251 §1. Si pars in processu absolute impotens vel matrimonii incapax reperta fuerit incapacitate permanenti, vetitum sententiae apponatur quo, inconsulto ipso tribunali quod sententiam fert, a matrimonio novo ineundo prohibeatur.
§2. Si vero pars causa nullitatis ex dolo aut ex simulatione fuit, tribunal videre tenetur num, perpensis omnibus casus adiunctis, sententiae apponendum sit vetitum quo a novo matrimonio ineundo prohibeatur inconsulto Ordinario loci in quo matrimonium celebrandum est.
§3. Si tribunal inferius sententiae vetitum apposuerit, tribunalis appellationis est videre num id confirmandum sit.
Art. 252. In sententia partes moneantur de obligationibus moralibus vel etiam civilibus, quibus forte teneantur, altera erga alteram et erga prolem, ad sustentationem et educationem praestandam (can. 1689).
Art. 253 §1. Sententia, post divini Nominis invocationem, exprimat oportet ex ordine qui sit iudex aut tribunal; qui sit actor, pars conventa, procurator, nominibus et domiciliis rite designatis, defensor vinculi necnon promotor iustitiae, si in iudicio partem habuerit (cf. can. 1612, § 1).
§2. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus et formula dubiorum (can. 1612, § 2).
§3. Hisce subsequatur pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus tam in iure quam in facto quibus innititur (cf. can. 1612, § 3).
§4. Claudatur cum indicatione loci, diei, mensis et anni in quibus prolata est et cum subscriptione omnium iudicum, vel iudicis unici, et notarii (cf. can. 1612, § 4).
§5. Addantur insuper notitiae num sententia statim exsecutioni mandari valeat et de modo quo impugnari possit necnon, si casus ferat, de transmissione causae ex officio ad tribunal appellationis (cf. cann. 1614; 1682, § 1).
Art. 254 §1. Sententia, vitata nimia sive brevitate sive diffusione, in exponendis argumentis tam in iure quam in facto perspicua ac in actis et probatis fundata sit oportet, ut pateat qua via iudices ad decisionem ferendam pervenerint et quomodo ius factis applicaverint.
§2. Expositio vero factorum, prout natura rei postulat, prudenter et caute fiat, remota qualibet offensione partium, testium, iudicum aliorumque ministrorum tribunalium.
Art. 255. Quod si iudex mortis, gravis infirmitatis vel alius impedimenti causa sententiae subscriptionem apponere non possit, satis est ut praeses collegii vel Vicarius iudicialis id declaret, addito exemplari authentico partis dispositivae sententiae ab eo iuxta art. 248, § 6 die iudicii subscriptae.
Art. 256. Regulae superius positae de sententia definitiva, sententiae quoque interlocutoriae aptandae sunt (can. 1613).
Art. 257 §1. Sententia quam primum publicetur; eaque ante publicationem nullam vim habet, etiamsi dispositiva pars, iudice permittente, partibus significata sit (cf. can. 1614).
§2. Si locus est appellationi, una cum publicatione sententiae, explicita mentione facta de facultate adeundi Rotam Romanam praeter tribunal appellationis loci, indicandus est modus quo appellatio interponenda et prosequenda est (cf. can. 1614).
Art. 258 §1. Publicatio seu intimatio sententiae fit vel tradendo exemplar sententiae partibus aut earum procuratoribus, vel eisdem transmittendo idem exemplar ad normam art. 130 (cf. can. 1615).
§2. Sententia simul eademque ratione vinculi defensori et promotori iustitiae, si partem in iudicio habuerit, semper notificari debet.
§3. Quod si pars expresse declaraverit se quaslibet notitias circa causam recusare, censetur se facultati obtinendi exemplar sententiae renuntiasse. Quo in casu, servata lege particulari, eidem notificari potest dispositiva sententiae pars.
Art. 259. Sententia definitiva, eaque valida, etsi iudices unanimiter consentiant, retractari non potest.
Art. 260 §1. Si in sententiae textu error irrepserit materialis in transcribenda parte dispositiva aut in factis vel partium petitionibus referendis, vel omissa sint quae art. 253, § 4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad partis instantiam sive ex officio, semper tamen auditis defensore vinculi et partibus atque decreto ad calcem sententiae apposito (cf. can. 1616, § 1).
§2. Si qua pars vel defensor vinculi refragetur, quaestio incidens decreto definiatur (cf. can. 1616, § 2).
Art. 261. Ceterae iudicis pronuntiationes, praeter sententiam, sunt decreta. Quae quidem, si mere ordinatoria non sint, vim non habent, nisi saltem summarie motiva exprimant, vel ad motiva in alio actu rite publicato expressa remittant (cf. can. 1617).
Art. 262. Sententia interlocutoria vel decretum vim sententiae definitivae habent, si iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius gradui finem ponunt, quod attinet ad aliquam saltem partem in causa (can. 1618).
Titulus XI. DE CAUSAE AD TRIBUNAL APPELLATIONIS TRANSMISSIONE AC PERTRACTATIONE
Art. 263 §1. Tribunal, ad normam art. 30, § 4, in secundo vel ulteriore iudicii gradu ad validitatem collegiale esse debet.
§2. Id etiam valet si causa pertractatur forma breviore ad normam art. 265.
Art. 264. Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaraverit, una cum appellationibus, si quae sint, et ceteris iudicii actis, intra viginti dies a sententiae publicatione ad tribunal appellationis ex officio transmittatur (can. 1682, § 1).
Art. 265 §1. Si sententia pro matrimonii nullitate prolata sit in primo iudicii gradu, tribunal appellationis, perpensis animadversionibus defensoris vinculi eiusdem fori appellationis et, si quae sint, etiam partium, suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel ad ordinarium examen novi gradus causam admittat (cf. can. 1682, § 2).
§2. Terminis iure statutis ad appellandum elapsis atque actis iudicialibus receptis, quam primum constituatur collegium iudicum atque praeses vel ponens suo decreto acta transmittat vinculi defensori pro voto et partes moneat ut, si velint, animadversiones tribunali appellationis proponant.
§3. Omnia acta iudicibus praesto sint antequam collegium decretum de quo in § 1 ferat.
§4. Decretum, quo continenter decisio affirmativa confirmatur, ad validitatem motiva saltem summarie exprimere atque animadversionibus defensoris vinculi et, si casus ferat, partium respondere debet (cf. can. 1617).
§5. Etiam in decreto quo causa ad ordinarium examen admittitur, motiva summarie exprimenda sunt, indicato quodnam instructionis supplementum, si et quatenus, requiratur.
§6. Si sententia in primo iudicii gradu lata matrimonium ob plura capita nullum declaraverit, eadem ob plura vel ob unum tantum caput potest continenter confirmari.
Art. 266. Causa per examen ordinarium semper pertractanda est in secundo vel ulteriore iudicii gradu, quoties agatur de sententia negativa adversus quam appellatio proposita est vel de sententia affirmativa quae in secundo aut ulteriore gradu lata est.
Art. 267 §1. Si causa in secundo vel ulteriore iudicii gradu per ordinarium examen pertractanda sit, eodem modo, quo in prima instantia, congrua congruis referendo, procedendum est (cf. can. 1640).
§2. Nisi forte complendae sint probationes, quam primum post citationes peractas et dubii formulam statutam, ad causae discussionem et ad sententiam deveniatur (cf. can. 1640).
§3. Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam art. 239 (cf. can. 1639, § 2).
Art. 268 §1. Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput afferatur, tribunal potest, tamquam in prima instantia, illud admittere, servatis artt. 114-125, 135-137, et de eo iudicare (cf. can. 1683).
§2. Videre autem de illo novo capite in secunda vel ulteriore instantia ad validitatem tribunali tertii vel ulterioris iudicii gradus reservatur.
§3. Si sententia pro matrimonii nullitate ob illud novum caput tamquam in prima instantia prolata sit, competens tribunal procedat ad normam art. 265, § 1.
Titulus XII. DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE
Caput I. DE QUERELA NULLITATIS CONTRA SENTENTIAM
Art. 269. Si tribunal appellationis perspiciat in inferiore iudicii gradu processum contentiosum oralem esse adhibitum, nullitatem sententiae declaret et causam remittat tribunali quod sententiam tulit (cf. can. 1669).
Art. 270. Ad normam can. 1620, sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si:
1º lata est a iudice absolute incompetenti;
2º lata est ab eo, qui careat potestate iudicandi in tribunali in quo causa definita est;
3º iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit;
4º iudicium factum est sine iudiciali petitione, de qua in art. 114, vel non institutum fuit adversus aliquam partem conventam;
5º lata est inter partes, quarum altera saltem non habeat personam standi in iudicio;
6º nomine alterius quis egit sine legitimo mandato;
7º ius defensionis alterutri parti denegatum fuit;
8º controversia ne ex parte quidem definita est.
Art. 271. Querela nullitatis, de qua in art. 270, proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis intra decem annos a die publicationis sententiae (cf. can. 1621).
Art. 272. Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si:
1º lata est a non legitimo numero iudicum, contra praescriptum art. 30;
2º motiva seu rationes decidendi non continet;
3º subscriptionibus caret iure praescriptis;
4º non refert indicationem anni, mensis, diei et loci in quo prolata fuit;
5º actu iudiciali nullo innititur, cuius nullitas non sit sanata;
6º lata est contra partem legitime absentem ad normam art. 139, § 2 (cf. can. 1622).
Art. 273. Querela nullitatis in casibus, de quibus in art. 272, proponi potest intra tres menses a notitia publicationis sententiae; quo termino elapso, sententia ipso iure censetur sanata (cf. can. 1623).
Art. 274 §1. De querela nullitatis per modum actionis proposita, videt ipse iudex qui sententiam tulit; quod si pars vereatur ne iudex, qui sententiam querela nullitatis impugnatam tulit, praeoccupatum animum habeat ideoque eum suspectum existimet, exigere potest ut alius iudex in eius locum subrogetur ad normam art. 69, § 1 (cf. can. 1624).
§2. Si querela nullitatis respiciat sententias in duobus vel pluribus iudicii gradibus latas, de re videat iudex qui ultimam decisionem tulit.
§3. Potest autem querela nullitatis proponi una cum appellatione, intra terminum ad appellandum statutum, vel una cum petitione novi eiusdem causae examinis, de qua in art. 290 (cf. can. 1625).
Art. 275. De querela nullitatis per modum exceptionis vel ex officio ad normam art. 77, § 1 proposita videt iudex coram quo pendet causa.
Art. 276 §1. Querelam nullitatis interponere possunt non solum partes, quae se gravatas putant, sed etiam defensor vinculi et promotor iustitiae, quoties causae iam interfuit vel eidem decreto iudicis intervenit (cf. can. 1626, § 1).
§2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare intra terminum ad agendum art. 273 statutum, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis interposita fuerit, aut nullitas sanata sit per decursum termini de quo in art. 273 (cf. can. 1626, § 2).
Art. 277 §1. Causae de querela nullitatis per modum actionis propositae secundum normas de processu contentioso orali tractari possunt, causae vero de querela nullitatis per modum exceptionis vel ex officio ad normam art. 77, § 1 propositae tractantur secundum artt. 217-225, 227 de causis incidentibus (cf. can. 1627).
§2. Tribunalis collegialis autem est videre de nullitate decisionis a tribunali collegiali latae.
§3. A decisione de querela nullitatis datur appellatio.
Art. 278. Sententia a tribunali appellationis nulla declarata, causa remittatur ad tribunal a quo, ut ad normam iuris procedat.
Caput II. DE APPELLATIONE
Art. 279 §1. Pars quae sententia se gravatam censet, defensor vinculi, itemque promotor iustitiae si causae interfuit, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem, salvo praescripto art. 280 (cf. can. 1628).
§2. Firmo praescripto art. 264, defensor vinculi officio appellandi tenetur, si censeat satis fundatam non esse sententiam, quae matrimonii nullitatem primum declaraverit.
Art. 280 §1. Non est locus appellationi:
1º a sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae;
2º a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumuletur cum querela nullitatis ad normam art. 274, § 3;
3º a sententia quae in rem iudicatam transiit;
4º a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeant vim sententiae definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva;
5º a sententia vel a decreto in causa de qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam (can. 1629).
§2. Praescriptum autem, de quo in § 1, n. 3, haud respicit sententiam qua ipsa causa principalis nullitatis matrimonii definitur (cf. can. 1643).
Art. 281 §1. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata sit, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium a notitia publicationis sententiae (can. 1630, § 1).
§2. Satis est ut appellans iudici a quo significet se appellationem interponere.
§3. Si ore fiat, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat (can. 1630, § 2).
§4. Si qua appellatio interponitur, significata partibus ad normam art. 257, § 1 tantum parte dispositiva antequam sententia publicetur, servetur art. 285, § 2.
Art. 282. Si quaestio oriatur de legitimitate appellationis, de ea videat expeditissime tribunal appellationis iuxta normas processus contentiosi oralis (cf. can. 1631).
Art. 283 §1. Si in appellatione non indicetur ad quod tribunal ipsa dirigatur, praesumitur facta tribunali appellationis, de quo in art. 25 (cf. can. 1632, § 1).
§2. Si altera pars ad Rotam Romanam, altera vero pars ad aliud tribunal appellationis provocaverit, de causa videt Rota Romana, salvo art. 18 (cf. can. 1632, § 2).
§3. Appellatione ad Rotam Romanam interposita, tribunal a quo acta ad eandem transmittere debet. Quod si acta forte iam ad aliud tribunal appellationis missa fuerint, tribunal a quo illud statim de re certius faciat, ne causam pertractare incipiat, et ut acta ad Rotam Romanam transmittat.
§4. Terminis autem iure statutis nondum elapsis, nullum tribunal appellationis causam legitime suam facere potest, ne partes priventur iure appellandi ad Rotam Romanam.
Art. 284 §1. Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab eius interpositione, nisi iudex a quo longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit (can. 1633).
§2. Appellans invocare potest ministerium tribunalis a quo ut actum prosecutionis appellationis ad tribunal ad quod trans- mittat.
Art. 285 §1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus (can. 1634, § 1).
§2. Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali a quo obtinere nequeat, interim termini non decurrunt, et impedimentum significandum est iudici appellationis, qui iudicem a quo praecepto obstringat officio suo quam primum satisfaciendi (can. 1634, § 2).
§3. Interea iudex a quo debet acta ad normam art. 90 iudici appellationis transmittere (cf. can. 1634, § 3).
Art. 286. Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo sive coram iudice ad quem, deserta censetur appellatio (can. 1635).
Art. 287. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in art. 151 (cf. can. 1636).
Art. 288 §1. Appellatio facta ab actore prodest etiam parti conventae, et vicissim (cf. can. 1637, § 1).
§2. Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite, altera pars, etsi fatalia appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est (cf. can. 1637, § 3).
§3. Nisi aliud constet, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita (can. 1637, § 4).
Art. 289 §1. Causae nullitatis matrimonii numquam transeunt in rem iudicatam (cf. can. 1643).
§2. Causa vero matrimonialis, quae ab uno tribunali iudicata sit, ab eodem vel ab alio eiusdem gradus tribunali iterum iudicari numquam potest, firmo art. 9, § 2.
§3. Quae dispositio urget dumtaxat si agatur de eadem causa, id est, de eodem matrimonio et ob idem nullitatis caput.
Caput III. DE PETITIONE NOVI EIUSDEM CAUSAE EXAMINIS POST DUPLICEM DECISIONEM CONFORMEM
Art. 290 §1. Si duplex sententia conformis in causa nullitatis matrimonii prolata sit, non est locus appellationi, sed potest quovis tempore ad tribunal tertiae vel ulterioris instantiae provocari, novis iisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione allatis (cf. can. 1644, § 1).
§2. Hoc praescriptum etiam servandum est, si sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, non altera sententia sed decreto confirmata est (cf. can. 1684, § 2).
Art. 291 §1. Duae sententiae seu decisiones dicuntur formaliter conformes si intercesserint inter easdem partes, de nullitate eiusdem matrimonii et ex eodem capite nullitatis, eademque iuris et facti ratione (cf. can. 1641, n. 1).
§2. Aequivalenter seu substantialiter conformes considerantur decisiones quae licet caput nullitatis diverso nomine significent et determinent tamen super iisdem factis matrimonium irritantibus et probationibus nitantur.
§3. Salvo art. 136 et integro manente iure defensionis, de duarum decisionum aequivalenti vel substantiali conformitate videt tribunal appellationis, quod alteram tulit, vel tribunal superius.
Art. 292 §1. Non requiritur ut nova argumenta vel probationes, de quibus in art. 290, § 1, sint gravissima, multoque minus decretoria, hoc est quae peremptorie exigant contrariam decisionem, sed satis est ut hanc probabilem reddant.
§2. Non sufficiunt vero merae censurae et animadversiones criticae super decisionibus latis.
Art. 293 §1. Tribunal appellationis intra mensem ab exhibitis novis probationibus et argumentis, audito defensore vinculi et certiore facta altera parte, debet decreto statuere utrum nova causae propositio admitti debeat, necne (cf. can. 1644, § 1).
§2. Si nova propositio admittitur, procedatur ad normam art. 267.
Art. 294. Petitio ut nova causae propositio obtineatur, exsecutionem duplicis decisionis conformis non suspendit, nisi tribunal appellationis, habens petitionem probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri posse, suspensionem iubeat (cf. can. 1644, § 2).
Titulus XIII. DE PROCESSU DOCUMENTALI
Art. 295. Recepta petitione ad normam artt. 114-117 proposita, Vicarius iudicialis vel iudex ab ipso designatus potest, praetermissis sollemnitatibus ordinarii processus sed citatis partibus et cum interventu defensoris vinculi, matrimonii nullitatem sententia declarare, si ex documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni sit obnoxium, certo constet de exsistentia impedimenti dirimentis vel de defectu legitimae formae, dummodo pari certitudine pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi mandati procuratoris (cf. can. 1686).
Art. 296 §1. Competens Vicarius iudicialis determinatur ad normam art. 10.
§2. Vicarius iudicialis vel iudex designatus imprimis videat num omnia concurrant quae ad normam art. 295 requiruntur ut causa per processum documentalem definiri possit. Quod si ipse iudicaverit vel prudenter dubitaverit non omnia concurrere, per processum ordinarium procedatur.
Art. 297 §1. Cum autem de impedimento impotentiae vel de defectu legitimae formae nonnisi perraro ex documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni sit obnoxium, constare possit, Vicarius iudicialis vel iudex designatus his in casibus speciali cura investigationem praeviam instituat, ne causa leviter ac temerarie ad processum documentalem admittatur.
§2. Quod attinet vero ad partes quae matrimonium coram civili officiali aut ministro acatholico attentarunt, cum iuxta can. 1117 ad formam canonicam essent adstrictae, servetur art. 5, § 3.
Art. 298 §1. Adversus declarationem, de qua in art. 295, defensor vinculi, si prudenter existimaverit vel vitia, in eodem art. indicata, vel dispensationis defectum non esse certa, appellare debet ad iudicem secundae instantiae, ad quem acta sunt transmittenda quique scripto monendus est agi de processu documentali (cf. can. 1687, § 1).
§2. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi (can. 1687, § 2).
Art. 299. Iudex alterius instantiae, cum interventu defensoris vinculi et auditis partibus, decernet eodem modo, de quo in art. 295, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit iuxta ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primae instantiae (cf. can. 1688).
Titulus XIV. DE MATRIMONII NULLITATIS ADNOTATIONE ET DE PRAEMITTENDIS CELEBRATIONI NOVI MATRIMONII
Art. 300 §1. Statim ac sententia pro nullitate matrimonii ad normam art. 301 facta est exsecutiva, Vicarius iudicialis debet eandem notificare Ordinario loci in quo matrimonium celebratum est. Is autem curare debet ut quam primum de declarata nullitate matrimonii et de vetitis forte statutis in matrimoniorum et baptizatorum libris mentio fiat (cf. can. 1685).
§2. Quodsi Ordinarius compertum habeat decisionem esse nullam, rem ad tribunal remittat, salvo art. 274, § 2, et partibus certioribus factis (cf. can. 1654, § 2).
Art. 301 §1. Postquam sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaraverit, in gradu appellationis confirmata est vel decreto vel altera sententia, ii, quorum matrimonium declaratum est nullum, possunt novas nuptias contrahere statim ac decretum vel altera sententia ipsis notificata est, nisi vetito ipsi sententiae aut decreto apposito vel ab Ordinario loci statuto id prohibeatur, firmo art. 294 (cf. can. 1684, § 1).
§2. Idem valet postquam matrimonium in processu documentali per unicam sententiam non appellatam nullum declaratum fuerit.
§3. Serventur autem ea quae matrimonii celebrationi praemitti debent ad normam cann. 1066-1071.
Titulus XV. DE EXPENSIS IUDICIALIBUS ET DE GRATUITO PATROCINIO
Art. 302. Partes contribuere tenentur pro posse ad expensas iudiciales solvendas.
Art. 303 §1. Episcopus dioecesanus quoad tribunal dioecesanum, coetus vero Episcoporum vel Episcopus ab eis designatus quoad tribunal interdioecesanum, statuat normas:
1º de expensis iudicialibus solvendis vel compensandis;
2º de procuratorum, advocatorum, peritorum et interpretum honorariis deque testium indemnitate;
3º de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis;
4º de refectione damnorum si quae alteri parti forte illata fuerint;
5º de pecuniae deposito vel cautione praestanda circa expensas solvendas et damna reficienda (cf. can. 1649, § 1).
§2. In his normis statuendis, Episcopus peculiarem naturam causarum matrimonialium prae oculis habeat, quae postulat ut, quantum fieri potest, uterque coniux processui nullitatis intersit (cf. art. 95, § 1).
Art. 304 §1. Collegii est statuere in sententia definitiva, utrum expensae ab uno actore, an vero etiam ab altera parte sint solvendae et solutionis proportionem inter unam alteramque partem praefinire. Habenda autem est ratio paupertatis partium ad effectum expensarum compensationis decernendae, servatis normis de quibus in art. 303 (cf. can. 1611, n. 4).
§2. A pronuntiatione circa expensas, honoraria et damna reficienda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad idem collegium, quod poterit taxationem emendare (cf. can. 1649, § 2).
Art. 305. Qui in totum expensis iudicialibus sustinendis sunt impares, ius habent ad exemptionem ab eis obtinendam; qui autem ex parte exsolvere possunt, ad earum expensarum deminutionem.
Art. 306. In statuendis normis, de quibus in art. 303, § 1, n. 3, Episcopus haec opportune prae oculis habeat:
1º qui exemptionem ab expensis iudicialibus vel earum deminutionem et gratuitum patrocinium vult obtinere, Vicario iudiciali vel praesidi libellum tradere debet, probationibus vel documentis adductis, quibus quaenam sit eius oeconomica condicio demonstret;
2º debet autem causa, praesertim si agatur de quaestione incidenti ab eodem proposita, praesumpto bono iure frui;
3º Vicarius iudicialis aut praeses, si opportunum duxerit, exquirat, ante concessionem gratuiti patrocinii vel expensarum deminutionis, votum promotoris iustitiae et vinculi defensoris, ad eosdem transmissis libello et documentis;
4º exemptio totalis vel partialis expensarum praesumitur perseverare in ulteriore instantia, nisi praeses eam iusta de causa revocet.
Art. 307 §1. Si praeses censet gratuitum patrocinium concedendum esse, a Vicario iudiciali postulet ut designare velit advocatum qui gratuitum patrocinium suscipiat.
§2. Advocatus ad gratuitum patrocinium designatus ab hoc munere se subducere nequit, nisi ex causa praesidi probata.
§3. Si autem advocatus munus suum debita diligentia non adimpleat, a praeside ad illius observantiam revocabitur, sive ex officio, sive ad instantiam partis aut defensoris vinculi vel, si causae intersit, promotoris iustitiae.
Art. 308. Curet Episcopus Moderator ne ob rationem agendi ministrorum tribunalis necnon ob immodicas expensas fideles a ministerio tribunalium arceantur cum gravi damno animabus quarum salus in Ecclesia suprema semper lex esse debet.
Hanc instructionem, de mandato Summi Pontificis Ioannis Pauli II pro hac vice dato, die 4 mensis februarii anni 2003, ab hoc Pontificio Consilio, arcte cooperantibus Congregationibus pro Doctrina Fidei et de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum atque Tribunalibus Signaturae Apostolicae et Rotae Romanae exaratam, idem Romanus Pontifex, die 8 mensis novembris anni 2004 approbavit atque iussit ipsam statim a die publicationis ab universis ad quos pertinet servandam esse.
Datum Romae, apud Pontificium Consilium de Legum Textibus, die 25 mensis ianuarii anni 2005, in festo Conversionis Sancti Pauli Apostoli.
Iulián Card. Herranz
Praeses
+ Bruno Bertagna
a Secretis
--------------------------------------------------------------------------------
[1] Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, n. 48d.
[2] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, cap. I, nn. 47-52.
[3] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, n. 48b.
[4] Cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, n. 48a.
[5] Ioannes Paulus II, Alloc. ad Auditores Rotae Romanae, 27 ian. 1997, in AAS 89 (1997) 487.
[6] S. Augustinus, De bono coniugii, 4,4, in CSEL 41,191.
[7] Ioannes Paulus II, Alloc. ad Auditores Rotae Romanae, 27 ian. 1997, in AAS 89 (1997) 488 (cf. Ioannes Paulus II, Alloc. ad Auditores Rotae Romanae, 28 ian. 2002, in AAS 94 [2002] 340-346).
[8] Cf. Pius XII, Alloc. ad Auditores Rotae Romanae, 3 oct. 1941, in AAS 33 (1941) 423.
[9] Cf. praesertim Ioannes Paulus II, Allocutiones ad Auditores Rotae Romanae, 5 feb. 1987, in AAS 79 (1987) 1453-1459 atque 25 ian. 1988, in AAS 80 (1988) 1178-1185.
[10] Cf. Ioannes Paulus II, Const. apost. Sacrae disciplinae leges, 25 ian. 1983, in AAS 75/2 (1983) VIII et XI.
[11] Paulus VI, Motu proprio Causas matrimoniales, 28 mar. 1971, in AAS 63 (1971) 442.
[12] Cf. AAS 28 (1936) 313-361.
[13] Cf. Ioannes Paulus II, Allocutiones ad Auditores Rotae Romanae, 22 ian. 1996, in AAS 88 (1996) 774-775, atque 17 ian. 1998, in AAS 90 (1998) 783-785.
[14] AAS 28 (1936) 314.
[15] Cf. Pont. Comm. CIC Auth. Interpr., Resp., 26 iun. 1984, in AAS 76 (1984) 747.
[16] Cf. Pont. Comm. CIC Auth. Interpr., Resp., 28 feb. 1986, in AAS 78 (1986) 1323.
[17] Cf. Pont. Comm. CIC Auth. Interpr., Resp., 29 apr. 1986, in AAS 78 (1986) 1324.
[18] Cf. Normae Rom. Rotae Trib., 18 apr. 1994, art. 70, in AAS 86 (1994) 528.
[19] Cf. C. pro Doctr. Fidei, Professio fidei et iusiurandum fidelitatis in suscipiendo officio nomine Ecclesiae exercendo una cum nota doctrinali adnexa, 29 iun. 1998, in AAS 90 (1998) 542-551.
[20] Cf. C. pro Sacr., Litt. circ., 20 dec. 1986, n. 7.
[21] Cf. C. pro Sacr., Litt. circ., 20 dec. 1986, n. 23b.
[22] Cf. C. pro Sacr., Litt. circ., 20 dec. 1986, n. 7.
[23]Cf. Pius XII, Alloc. ad Auditores Rotae Romanae, 2 oct. 1944, in AAS 36 (1944) 281-290.
[24] Cf. Ioannes Paulus II, Allocutiones ad Auditores Rotae Romanae, 5 feb. 1987, in AAS 79 (1987) 1453-1459 atque 25 ian. 1988, in AAS 80 (1988) 1178-1185.
[25] Cf. Ioannes Paulus II, Alloc. ad Auditores Rotae Romanae, 22 ian. 1996, n. 4, in AAS 88 (1996) 773-777.